< 伝道者の書 1 >

1 ダビデの子、エルサレムの王である伝道者の言葉。
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
2 伝道者は言う、空の空、空の空、いっさいは空である。
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3 日の下で人が労するすべての労苦は、その身になんの益があるか。
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
4 世は去り、世はきたる。しかし地は永遠に変らない。
Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.
5 日はいで、日は没し、その出た所に急ぎ行く。
Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
6 風は南に吹き、また転じて、北に向かい、めぐりにめぐって、またそのめぐる所に帰る。
gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7 川はみな、海に流れ入る、しかし海は満ちることがない。川はその出てきた所にまた帰って行く。
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8 すべての事は人をうみ疲れさせる、人はこれを言いつくすことができない。目は見ることに飽きることがなく、耳は聞くことに満足することがない。
Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 先にあったことは、また後にもある、先になされた事は、また後にもなされる。日の下には新しいものはない。
Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
10 「見よ、これは新しいものだ」と言われるものがあるか、それはわれわれの前にあった世々に、すでにあったものである。
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11 前の者のことは覚えられることがない、また、きたるべき後の者のことも、後に起る者はこれを覚えることがない。
Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 伝道者であるわたしはエルサレムで、イスラエルの王であった。
Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
13 わたしは心をつくし、知恵を用いて、天が下に行われるすべてのことを尋ね、また調べた。これは神が、人の子らに与えて、ほねおらせられる苦しい仕事である。
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 わたしは日の下で人が行うすべてのわざを見たが、みな空であって風を捕えるようである。
Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 曲ったものは、まっすぐにすることができない、欠けたものは数えることができない。
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16 わたしは心の中に語って言った、「わたしは、わたしより先にエルサレムを治めたすべての者にまさって、多くの知恵を得た。わたしの心は知恵と知識を多く得た」。
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 わたしは心をつくして知恵を知り、また狂気と愚痴とを知ろうとしたが、これもまた風を捕えるようなものであると悟った。
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
18 それは知恵が多ければ悩みが多く、知識を増す者は憂いを増すからである。
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.

< 伝道者の書 1 >