< ルカの福音書 3 >
1 テベリオ・カイザル在位の十 五 年、ポンテオ・ピラトはユダヤの總督、ヘロデはガリラヤ分封の國守、その兄弟ピリポはイツリヤ及びテラコニテの地の分封の國守、ルサニヤはアビレネ分封の國守たり、
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
2 アンナスとカヤパとは大 祭司たりしとき、神の言、荒野にてザカリヤの子ヨハネに臨む。
sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariæ filium, in deserto.
3 かくてヨルダン河の邊なる四方の地にゆき、罪の赦を得さする悔改のバプテスマを宣傳ふ。
Et venit in omnem regionem Iordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
4 預言者イザヤの言の書に『荒野に呼はる者の聲す。「主の道を備へ、その路すじを直くせよ。
sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius:
5 諸の谷は埋められ、諸の山と岡とは平げられ、曲りたるは直く、嶮しきは坦かなる路となり、
omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa: et aspera in vias planas:
et videbit omnis caro salutare Dei.
7 さてヨハネ、バプテスマを受けんとて出できたる群衆にいふ『蝮の裔よ、誰が汝らに、來らんとする御怒を避くべき事を示したるぞ。
Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
8 さらば悔改に相應しき果を結べ。なんぢら「我らの父にアブラハムあり」と心のうちに言ひ始むな。我なんぢらに告ぐ、神はよく此らの石よりアブラハムの子 等を起し得給ふなり。
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
9 斧ははや樹の根に置かる。されば凡て善き果を結ばぬ樹は、伐られて火に投げ入れらるべし』
Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
10 群衆ヨハネに問ひて言ふ『さらば我ら何を爲すべきか』
Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
11 答へて言ふ『二つの下衣をもつ者は、有たぬ者に分け與へよ。食物を有つ者もまた然せよ』
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
12 取税人もバプテスマを受けんとて來りて言ふ『師よ、我ら何を爲すべきか』
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
13 答へて言ふ『定りたるものの外、なにをも促るな』
At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14 兵卒もまた問ひて言ふ『我らは何を爲すべきか』答へて言ふ『人を劫かし、また誣ひ訴ふな、己が給料をもて足れりとせよ』
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
15 民、待ち望みゐたれば、みな心の中にヨハネをキリストならんかと論ぜしに、
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus:
16 ヨハネ凡ての人に答へて言ふ『我は水にて汝らにバプテスマを施す、されど我よりも能力ある者きたらん、我はその鞋の紐を解くにも足らず。彼は聖 靈と火とにて汝らにバプテスマを施さん。
respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni:
17 手には箕を持ちたまふ。禾場をきよめ、麥を倉に納めんとてなり。而して殼は消えぬ火にて焚きつくさん』
cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
18 ヨハネこの他なほ、さまざまの勸をなして、民に福音を宣傳ふ。
Multa quidem, et alia exhortans evangelizabat populo.
19 然るに國守ヘロデ、その兄弟の妻ヘロデヤの事につき、又その行ひたる凡ての惡しき事につきて、ヨハネに責められたれば、
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quæ fecit Herodes,
20 更に復 一つの惡しき事を加へて、ヨハネを獄に閉ぢこめたり。
adiecit et hoc super omnia, et inclusit Ioannem in carcere.
21 民みなバプテスマを受けし時、イエスもバプテスマを受けて祈りゐ給へば、天ひらけ、
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est cælum:
22 聖 靈、形をなして鴿のごとく其の上に降り、かつ天より聲あり、曰く『なんぢは我が愛しむ子なり、我なんぢを悦ぶ』
et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
23 イエスの、教を宣べ始め給ひしは、年おほよそ三十の時なりき。人にはヨセフの子と思はれ給へり。ヨセフの父はヘリ、
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
24 その先はマタテ、レビ、メルキ、ヤンナイ、ヨセフ、
qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Ianne, qui fuit Ioseph,
25 マタテヤ、アモス、ナホム、エスリ、ナンガイ、
qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda,
27 ヨハナン、レサ、ゾロバベル、サラテル、ネリ、
qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri,
qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
30 シメオン、ユダ、ヨセフ、ヨナム、エリヤキム、
qui fuit Simeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliakim,
qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33 アミナダブ、アデミン、アルニ、エスロン、パレス、ユダ、
qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ,
qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
36 カイナン、アルパクサデ、セム、ノア、ラメク、
qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37 メトセラ、エノク、ヤレデ、マハラレル、カイナン、
qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38 エノス、セツ、アダムに至る。アダムは神の子なり。
qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.