< ヨブ 記 28 >
1 白銀掘いだす坑あり 煉るところの黄金は出處あり
Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur.
Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in aes vertitur.
3 人すなはち黑暗を破り極より極まで尋ね窮めて黑暗および死蔭の石を求む
Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.
4 その穴を穿つこと深くして上に住む人と遠く相離れ その上を歩む者まつたく之を覺えず 是のごとく身を縋下げ 遙に人と隔りて空に懸る
Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
5 地その上は食物を出し 其下は火に覆へさるるがごとく覆へる
Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.
6 その石の中には碧の玉のある處あり 黄金の沙またその内にあり
Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
8 鷙き獸も未だこれを踐ず 猛き獅子も未だこれを通らず
Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
11 水路を塞ぎて漏ざらしめ隱れたる寳物を光明に取いだすなり
Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
12 然ながら智慧は何處よりか覓め得ん 明哲の在る所は何處ぞや
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?
Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
14 淵は言ふ我の内に在ずと 海は言ふ我と偕ならずと
Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum.
15 精金も之に換るに足ず 銀も秤りてその價となすを得ず
Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
16 オフルの金にてもその價を量るべからず 貴き靑玉も碧玉もまた然り
Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
17 黄金も玻璃もこれに並ぶ能はず 精金の器皿も之に換るに足ず
Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri:
18 珊瑚も水晶も論にたらず 智慧を得るは眞珠を得るに勝る
Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis.
19 エテオビアより出る黄玉もこれに並ぶあたはず 純金をもてするともその價を量るべからず
Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.
20 然ば智慧は何處より來るや 明哲の在る所は何處ぞや
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?
21 是は一切の生物の目に隱れ 天空の鳥にも見えず
Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.
22 滅亡も死も言ふ 我等はその風聲を耳に聞し而已
Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius.
24 そは彼は地の極までも觀そなはし天が下を看きはめたまへばなり
Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
25 風にその重量を與へ 水を度りてその量を定めたまひし時
Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
26 雨のために法を立て 雷霆の光のために途を設けたまひし時
Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
Tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
28 また人に言たまはく視よ主を畏るるは是智慧なり 惡を離るるは明哲なり
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.