< ヨブ 記 27 >
Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
2 われに義しき審判を施したまはざる神 わが心魂をなやまし給ふ全能者此神は活く
Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 (わが生命なほ全くわれの衷にあり 神の氣息なほわが鼻にあり)
Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 我決めて汝等を是とせじ 我に死るまで我が罪なきを言ことを息じ
Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 われ堅くわが正義を持ちて之を棄じ 我は今まで一日も心に責られし事なし
Iustificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 我に敵する者は惡き者と成り我を攻る者は義からざる者と成るべし
Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus.
8 邪曲なる者もし神に絶れその魂神を脱とらるるに於ては何の望かあらん
Quæ est enim spes hypocritæ si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?
9 かれ艱難に罹る時に神その呼號を聽いれたまはんや
Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia?
Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
11 われ神の御手を汝等に敎へん 全能者の道を汝等に隱さじ
Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 視よ汝等もみな自らこれを觀たり 然るに何ぞ斯愚蒙をきはむるや
Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
13 惡き人の神に得る分 強暴の人の全能者より受る業は是なり
Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 その子等蕃れば劍に殺さる その子孫は食物に飽ず
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
15 その遺れる者は疫病に斃れて埋められ その妻等は哀哭をなさず
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
16 かれ銀を積こと塵のごとく衣服を備ふること土のごとくなるとも
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
17 その備ふる者は義き人これを着ん またその銀は無辜者これを分ち取ん
Præparabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet.
18 その建る家は蟲の巣のごとく また番人の造る茅家のごとし
Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19 彼は富る身にて寢臥し重ねて興ること無し また目を開けば即ちその身きえ亡す
Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 懼ろしき事大水のごとく彼に追及き 夜の暴風かれを奪ひ去る
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
21 東風かれを颺げて去り 彼をその處より吹はらふ
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 神かれを射て恤まず 彼その手より逃れんともがく
Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet.
23 人かれに對ひて手を鳴し 嘲りわらひてその處をいでゆかしむ
Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius.