< 創世記 11 >
Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
2 茲に人衆東に移りてシナルの地に平野を得て其處に居住り
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
3 彼等互に言けるは去來甎石を作り之を善く爇んと遂に石の代に甎石を獲灰沙の代に石漆を獲たり
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento:
4 又曰けるは去來邑と塔とを建て其塔の頂を天にいたらしめん斯して我等名を揚て全地の表面に散ることを免れんと
et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
5 ヱホバ降臨りて彼人衆の建る邑と塔とを觀たまへり
Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
6 ヱホバ言たまひけるは視よ民は一にして皆一の言語を用ふ今旣に此を爲し始めたり然ば凡て其爲んと圖維る事は禁止め得られざるべし
et dixit: Ecce, unus est populus, et unum est labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
7 去來我等降り彼處にて彼等の言語を淆し互に言語を通ずることを得ざらしめんと
Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
8 ヱホバ遂に彼等を彼處より全地の表面に散したまひければ彼等邑を建ることを罷たり
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
9 是故に其名はバベル(淆亂)と呼ばる是はヱホバ彼處に全地の言語を淆したまひしに由てなり彼處よりヱホバ彼等を全地の表に散したまへり
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
10 セムの傳は是なりセム百歳にして洪水の後の二年にアルパクサデを生り
Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
11 セム、アルパクサデを生し後五百年生存へて男子女子を生り
Vixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
13 アルパクサデ、シラを生し後四百三年生存へて男子女子を生り
Vixitque Arphaxad postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
15 シラ、エベルを生し後四百三年生存へて男子女子を生り
Vixitque Sale postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Vixit autem Heber triginta quattuor annis, et genuit Phaleg.
17 エベル、ペレグを生し後四百三十年生存へて男子女子を生り
Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
19 ペレグ、リウを生し後二百九年生存へて男子女子を生り
Vixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis, et genuit filios et filias.
Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
21 リウ、セルグを生し後二百七年生存へて男子女子を生り
Vixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23 セルグ、ナホルを生しのち二百年生存へて男子女子を生り
Vixitque Sarug postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
25 ナホル、テラを生し後百十九年生存へて男子女子を生り
Vixitque Nachor postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
26 テラ七十歳に及びてアブラム、ナホルおよびハランを生り
Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor, et Aran.
27 テラの傳は是なりテラ、アブラム、ナホルおよびハランを生ハラン、ロトを生り
Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit Lot.
28 ハランは其父テラに先ちて其生處なるカルデアのウルにて死たり
Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
29 アブラムとナホルと妻を娶れりアブラムの妻の名をサライと云ナホルの妻の名をミルカと云てハランの女なりハランはミルカの父にして亦イスカの父なりき
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melchae, et patris Ieschae.
Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
31 テラ、カナンの地に往とて其子アブラムとハランの子なる其孫ロト及其子アブラムの妻なる其媳サライをひき挈て倶にカルデアのウルを出たりしがハランに至て其處に住り
Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
32 テラの齡は二百五歳なりきテラはハランにて死り
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.