< 列王記Ⅱ 15 >

1 イスラエルの王ヤラベアムの二十七年にユダの王アマジヤの子アザリヤ王となれり
Anno vigesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iuda.
2 彼は王となれる時に十六歳なりしが五十二年の間エルサレムにおいて世を治めたりその母はエルサレムの者にして名をヱコリアと言ふ
Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
3 彼はヱホバの善と見たまふ事をなし萬の事においてその父アマジヤがなしたるごとく行へり
Fecitque quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius.
4 惟崇邱は除かずしてあり民は尚その崇邱の上に犠牲をささげ香をたけり
Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
5 ヱホバ王を撃たまひしかばその死る日まで癩病人となり別殿に居ぬその子ヨタム家の事を管理て國の民を審判り
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Ioatham vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabit populum terrae.
6 アザリヤのその餘の行爲とその凡てなしたる事はユダの王の歴代志の書にしるさるるにあらずや
Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
7 アザリヤその先祖等とともに寝りたればこれをダビデの邑にその先祖等とともに葬れりその子ヨタムこれに代りて王となる
Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David, et regnavit Ioatham filius eius pro eo.
8 ユダの王アザリヤの三十八年にヤラベアムの子ザカリア、サマリヤにおいてイスラエルの王となれりその間は六月
Anno trigesimo octavo Azariae regis Iuda, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus:
9 彼その先祖等のなせしごとくヱホバの目の前に惡を爲し夫のイスラエルに罪を犯させたるネバテの子ヤラベアムの罪に離れざりき
et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
10 茲にヤベシの子シヤルム黨をむすびて之に敵し民の前にてこれを撃て弑しこれに代りて王となれり
Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
11 ザカリヤのその餘の行爲はイスラエルの王の歴代志の書に記さる
Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
12 ヱホバのヱヒウに告たまひし言は是なり云く汝の子孫は四代までイスラエルの位に坐せんと果して然り
Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita.
13 ヤベシの子シヤルムはユダの王ウジヤの三十九年に王となりサマリヤにおいて一月の間王たりき
Sellum filius Iabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Iuda: regnavit autem uno mense in Samaria.
14 時にガデの子メナヘム、テルザより上りでサマリヤに來りヤベシの子シヤルムをサマリヤに撃てこれを殺し之にかはりて王となれり
Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Iabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
15 シヤルムのその餘の行爲とその徒黨をむすびし事はイスラエルの王の歴代志の書にしるさる
Reliqua autem verborum Sellum, et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
16 その後メナヘム、テルザよりいたりてテフサとその中にあるところの者およびその四周の地を撃り即ちかれら己がために開くことをせざりしかばこれを撃てその中の孕婦をことごとく刳剔たり
Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos eius de Thersa. noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes eius, et scidit eas.
17 ユダの王アザリヤの三十九年にガデの子メナヘム、イスラエルの王となりサマリヤにおいて十年の間世を治めたり
Anno trigesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria.
18 彼ヱホバの目の前に惡をなし彼のイスラエルに罪を犯させたるネバテの子ヤラベアムの罪に生涯離れざりき
Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius.
19 茲にアツスリヤの王ブルその地に攻きたりければメナヘム銀一千タラントをブルにあたへたり是は彼をして己を助けしめ是によりて國を己の手に堅く立しめんとてなりき
Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersam, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius.
20 即ちメナヘムその銀をイスラエルの諸の大富者に課しその人々に各々銀五十シケルを出さしめてこれをアツスリヤの王にあたへたり是をもてアツスリヤの王は歸りゆきて國に止ることをせざりき
Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in Thersa.
21 メナヘムのその餘の行爲とその凡てなしたる事はイスラエルの王の歴代志の書にしるさるるにあらずや
Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
22 メナヘムその先祖等とともに寝りその子ペカヒヤこれに代て王となれり
Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
23 メナヘムの子ペカヒヤはユダの王アザリヤの五十年にサマリヤにおいてイスラエルの王となり二年のあひだ位にありき
Anno quinquagesimo Azariae regis Iuda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio:
24 彼ヱホバの目のまへに惡をなし彼のイスラエルに罪を犯させたるネバテの子ヤラベアムの罪に離れざりき
et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25 茲にその將官なるレマリヤの子ペカ黨をむすびて彼に敵しサマリヤにおいて王の家の奧の室にこれを撃ころしアルゴブとアリエをもこれとともに殺せり時にギレアデ人五十人ペカとともにありきペカすなはち彼をころしかれに代て王となれり
Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux eius, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob, et iuxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
26 ベカヒヤのその餘の行爲とその凡て爲たる事はイスラエルの王の歴代志の書にしるさる
Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
27 レマリヤの子ペカはユダの王アザリヤの五十二年にサマリヤに於てイスラエルの王となり二十年位にありき
Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iuda regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis.
28 彼ヱホバの目の前に惡をなし彼のイスラエルに罪ををかさせたるネバテの子ヤラベアムの罪にはなれざりき
Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
29 イスラエルの王ペカの代にアツスリヤの王テグラテビレセル來りてイヨン、アベルベテマアカ、ヤノア、ケデシ、ハゾルおよびギレアデならびにナフタリの全地ガリラヤを取りその人々をアツスリヤに擄へうつせり
In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum, Maacha et Ianoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam Terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
30 茲にエラの子ホセア黨をむすびてレマリヤの子ペカに敵しこれを撃て殺しこれに代て王となれり是はウジヤの子ヨタムの二十年にあたれり
Coniuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioatham filii Oziae.
31 ペカのその餘の行爲とその凡てなしたる事はイスラエルの王の歴代志の書にしるさる
Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
32 レマリヤの子イスラエルの王ペカの二年にウジヤの子ユダの王ヨタム王となれり
Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda.
33 彼は王となれる時二十五歳なりしがヱルサレムにて十六年世を治めたり母はザドクの女にして名をヱルシヤといへり
Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa, filia Sadoc.
34 彼はヱホバの目にかなふ事をなし凡てその父ウジヤのなしたるごとくにおこなへり
Fecitque quod erat placitum coram Domino: iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.
35 惟崇邱は除かずしてあり民なほその崇邱の上に犠牲をささげ香を焚り彼ヱホバの家の上の門を建たり
Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam.
36 ヨタムのその餘の行爲とその凡てなしたる事はユダの王の歴代志の書にしるさるるにあらずや
Reliqua autem sermonum Ioatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
37 當時ヱホバ、スリアの王レヂンとレマリヤの子ペカをユダにせめきたらせたまへり
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae.
38 ヨタムその先祖等とともに寝りてその父ダビデの邑にその先祖等とともに葬られその子アハズこれに代りて王となれり
Et dormivit Ioatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius eius pro eo.

< 列王記Ⅱ 15 >