< 歴代誌Ⅰ 15 >
1 ダビデはダビデの邑の中に自己のために家を建て又神の契約の櫃のために處を備へてこれがために幕屋を張り
Fecit quoque sibi domos in Civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.
2 而してダビデ言けるは神の契約の櫃を舁べき者は只レビ人のみ其はヱホバ神の契約の櫃を舁しめまた己に永く事しめんとてレビ人を擇びたまひたればなりと
Tunc dixit David: illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
3 ダビデすなはちヱホバの契約の櫃をその之がために備へたる處に舁のぼらんとてイスラエルをことごとくエルサレムに召集めたり
Congregavitque universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei.
Necnon et filios Aaron, et Levitas.
5 即ちコハテの子孫の中よりはウリエルを長としてその兄弟百二十人
de filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres eius centum viginti.
6 メラリの子孫の中よりはアサヤを長としてその兄弟二百二十人
De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres eius ducenti viginti.
7 ゲルシヨンの子孫の中よりはヨエルを長としてその兄弟百三十人
De filiis Gersom, Ioel princeps; et fratres eius centum triginta.
8 エリザバンの子孫の中よりはシマヤを長としてその兄弟二百人
De filiis Elisaphan, Semeias princeps, et fratres eius ducenti.
9 ヘブロンの子孫の中よりはエリエルを長としてその兄弟八十人
De filiis Hebron, Eliel princeps; et fratres eius octoginta.
10 ウジエルの子孫の中よりはアミナダブを長としてその兄弟百十二人
De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres eius centum duodecim.
11 ダビデ祭司ザドクとアビヤタルおよびレビ人ウリエル、アサヤ、ヨエル、シマヤ、エリエル、アミナダブを召し
Vocavitque David Sadoc, et Abiathar Sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
12 これに言けるは汝らはレビ人の宗家の長たり汝らと汝らの兄弟共に身を潔めイスラエルの神ヱホバの契約の櫃を我が其の爲に備へたる處に舁のぼれよ
et dixit ad eos: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum, qui ei praeparatus est:
13 前には之をかきしもの汝らにあらざりしに縁て我らの神ヱホバわれらを撃たまへり是は我らそのさだめにしたがひて之に求めざりしが故なりと
ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14 是において祭司等とレビ人等イスラエルの神ヱホバの契約の櫃を舁のぼらんと身を潔め
Sanctificati sunt ergo Sacerdotes, et Levitae, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
15 レビの子孫たる人々すなはちモーセがヱホバの言にしたがひて命じたるごとく神の契約の櫃をその貫ける枉によりて肩に負り
Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
16 ダビデまたレビ人の長等に告げその兄弟等を選びて謳歌者となし瑟と琴と鐃鈸などの樂器をもちて打はやして歓喜の聲を擧しめよと言たれば
Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.
17 レビ人すなはちヨエルの子ヘマンとその兄弟ベレキヤの子アサフおよびメラリの子孫たる彼らの兄弟クシャヤの子エタンを選べり
Constitueruntque Levitas: Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph filium Barachiae: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiae.
18 また之に次るその兄弟等これと偕にあり即ちゼカリヤ、ベン、ヤジエル、セミラモテ、ヱイエル、ウンニ、エリアブ、ベナヤ、マアセヤ、マツタテヤ、エリペレホ、ミクネヤおよび門を守る者なるオベデエドムとヱイエル
Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Iaziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Iehiel, ianitores.
19 謳歌者ヘマン、アサフおよびエタンは銅の鐃鈸をもて打はやす者となり
Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan; in cymbalis aeneis concrepantes.
20 ゼカリヤ、アジエル、セミラモテ、ヱイエル、ウンニ、エリアブ、マアセヤ、ベナヤは瑟をもて細き音を出し
Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
21 マツタテヤ、エリペレテ、ミクネヤ、オベデエドム、ヱイエル、アザジヤは琴をもて太き音を出して拍子をとれり
Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Iehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
22 ケナニヤはレビ人の長にして負舁事に通じをるによりて負舁事を指揮せり
Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
Et Barachias, et Elcana: ianitores arcae.
24 祭司シバニヤ、ヨシヤパテ、ネタネル、アマサイ、ゼカリヤ、ベナヤ、ヱリエゼル等は神の契約の櫃の前に進みて喇叭を吹きオベデエドムとヱヒアは契約の櫃の門を守れり
Porro Sebenias, et Iosaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Iehias erant ianitores arcae.
25 斯ダビデとイスラエルの長老および千人の長等は往てオベデエドムの家よりヱホバの契約の櫃を歓び勇みて舁のぼれり
Igitur David et omnes maiores natu Israel, et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 神ヱホバの契約の櫃を舁ところのレビ人を助けたまひければ牡牛七匹牡羊七匹を献げたり
Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
27 ダビデは細布の衣をまとへり又契約の櫃を舁ところの一切のレビ人と謳歌者および負舁事を主どれるケナニヤも然りダビデはまた白布のエポデを着居たり
Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
28 斯てイスラエルみな聲を擧げ角を吹ならし喇叭と鐃鈸と瑟と琴とをもて打はやしてヱホバの契約の櫃を舁のぼれり
Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
29 ヱホバの契約の櫃ダビデの邑にいりし時サウルの女ミカル窻より窺ひてダビデ王の舞躍るを見その心にこれを藐視めり
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad Civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.