< שיר השירים 6 >

אנה הלך דודך היפה בנשים אנה פנה דודך ונבקשנו עמך׃ 1
Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?
דודי ירד לגנו לערוגות הבשם לרעות בגנים וללקט שושנים׃ 2
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
אני לדודי ודודי לי הרעה בשושנים׃ 3
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
יפה את רעיתי כתרצה נאוה כירושלם אימה כנדגלות׃ 4
Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
הסבי עיניך מנגדי שהם הרהיבני שערך כעדר העזים שגלשו מן הגלעד׃ 5
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quae apparuerunt de Galaad.
שניך כעדר הרחלים שעלו מן הרחצה שכלם מתאימות ושכלה אין בהם׃ 6
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.
כפלח הרמון רקתך מבעד לצמתך׃ 7
Sicut cortex mali punici, sic genae tuae absque occultis tuis.
ששים המה מלכות ושמנים פילגשים ועלמות אין מספר׃ 8
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
אחת היא יונתי תמתי אחת היא לאמה ברה היא ליולדתה ראוה בנות ויאשרוה מלכות ופילגשים ויהללוה׃ 9
Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt: reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
מי זאת הנשקפה כמו שחר יפה כלבנה ברה כחמה אימה כנדגלות׃ 10
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
אל גנת אגוז ירדתי לראות באבי הנחל לראות הפרחה הגפן הנצו הרמנים׃ 11
Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
לא ידעתי נפשי שמתני מרכבות עמי נדיב׃ 12
Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.
שובי שובי השולמית שובי שובי ונחזה בך מה תחזו בשולמית כמחלת המחנים׃ 13
Revertere, revertere Sunamitis: revertere revertere, ut intueamur te. Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum?

< שיר השירים 6 >