< תהילים 75 >

למנצח אל תשחת מזמור לאסף שיר הודינו לך אלהים הודינו וקרוב שמך ספרו נפלאותיך׃ 1
Psalmus Cantici Asaph, in finem, ne corrumpas. Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
כי אקח מועד אני מישרים אשפט׃ 2
cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
נמגים ארץ וכל ישביה אנכי תכנתי עמודיה סלה׃ 3
Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
אמרתי להוללים אל תהלו ולרשעים אל תרימו קרן׃ 4
Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
אל תרימו למרום קרנכם תדברו בצואר עתק׃ 5
Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
כי לא ממוצא וממערב ולא ממדבר הרים׃ 6
Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
כי אלהים שפט זה ישפיל וזה ירים׃ 7
quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
כי כוס ביד יהוה ויין חמר מלא מסך ויגר מזה אך שמריה ימצו ישתו כל רשעי ארץ׃ 8
quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
ואני אגיד לעלם אזמרה לאלהי יעקב׃ 9
Ego autem annunciabo in saeculum: cantabo Deo Iacob.
וכל קרני רשעים אגדע תרוממנה קרנות צדיק׃ 10
Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.

< תהילים 75 >