< תהילים 141 >

מזמור לדוד יהוה קראתיך חושה לי האזינה קולי בקראי לך׃ 1
Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae, cum clamavero ad te.
תכון תפלתי קטרת לפניך משאת כפי מנחת ערב׃ 2
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
שיתה יהוה שמרה לפי נצרה על דל שפתי׃ 3
Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.
אל תט לבי לדבר רע להתעולל עללות ברשע את אישים פעלי און ובל אלחם במנעמיהם׃ 4
Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
יהלמני צדיק חסד ויוכיחני שמן ראש אל יני ראשי כי עוד ותפלתי ברעותיהם׃ 5
Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
נשמטו בידי סלע שפטיהם ושמעו אמרי כי נעמו׃ 6
absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:
כמו פלח ובקע בארץ נפזרו עצמינו לפי שאול׃ (Sheol h7585) 7
sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: (Sheol h7585)
כי אליך יהוה אדני עיני בכה חסיתי אל תער נפשי׃ 8
quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
שמרני מידי פח יקשו לי ומקשות פעלי און׃ 9
Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
יפלו במכמריו רשעים יחד אנכי עד אעבור׃ 10
Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

< תהילים 141 >