< תהילים 103 >
לדוד ברכי נפשי את יהוה וכל קרבי את שם קדשו׃ | 1 |
Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
ברכי נפשי את יהוה ואל תשכחי כל גמוליו׃ | 2 |
Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
הסלח לכל עונכי הרפא לכל תחלאיכי׃ | 3 |
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
הגואל משחת חייכי המעטרכי חסד ורחמים׃ | 4 |
Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
המשביע בטוב עדיך תתחדש כנשר נעוריכי׃ | 5 |
Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
עשה צדקות יהוה ומשפטים לכל עשוקים׃ | 6 |
Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
יודיע דרכיו למשה לבני ישראל עלילותיו׃ | 7 |
Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
רחום וחנון יהוה ארך אפים ורב חסד׃ | 8 |
Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
לא לנצח יריב ולא לעולם יטור׃ | 9 |
Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.
לא כחטאינו עשה לנו ולא כעונתינו גמל עלינו׃ | 10 |
Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
כי כגבה שמים על הארץ גבר חסדו על יראיו׃ | 11 |
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
כרחק מזרח ממערב הרחיק ממנו את פשעינו׃ | 12 |
Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
כרחם אב על בנים רחם יהוה על יראיו׃ | 13 |
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
כי הוא ידע יצרנו זכור כי עפר אנחנו׃ | 14 |
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
אנוש כחציר ימיו כציץ השדה כן יציץ׃ | 15 |
homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
כי רוח עברה בו ואיננו ולא יכירנו עוד מקומו׃ | 16 |
Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
וחסד יהוה מעולם ועד עולם על יראיו וצדקתו לבני בנים׃ | 17 |
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
לשמרי בריתו ולזכרי פקדיו לעשותם׃ | 18 |
his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
יהוה בשמים הכין כסאו ומלכותו בכל משלה׃ | 19 |
Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
ברכו יהוה מלאכיו גברי כח עשי דברו לשמע בקול דברו׃ | 20 |
Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
ברכו יהוה כל צבאיו משרתיו עשי רצונו׃ | 21 |
Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
ברכו יהוה כל מעשיו בכל מקמות ממשלתו ברכי נפשי את יהוה׃ | 22 |
Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.