< תהילים 1 >

אשרי האיש אשר לא הלך בעצת רשעים ובדרך חטאים לא עמד ובמושב לצים לא ישב׃ 1
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit:
כי אם בתורת יהוה חפצו ובתורתו יהגה יומם ולילה׃ 2
Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
והיה כעץ שתול על פלגי מים אשר פריו יתן בעתו ועלהו לא יבול וכל אשר יעשה יצליח׃ 3
Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.
לא כן הרשעים כי אם כמץ אשר תדפנו רוח׃ 4
Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae.
על כן לא יקמו רשעים במשפט וחטאים בעדת צדיקים׃ 5
Ideo non resurgunt impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
כי יודע יהוה דרך צדיקים ודרך רשעים תאבד׃ 6
Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.

< תהילים 1 >