< מיכה 1 >

דבר יהוה אשר היה אל מיכה המרשתי בימי יותם אחז יחזקיה מלכי יהודה אשר חזה על שמרון וירושלם׃ 1
Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiae regum Iuda: quod vidit super Samariam, et Ierusalem.
שמעו עמים כלם הקשיבי ארץ ומלאה ויהי אדני יהוה בכם לעד אדני מהיכל קדשו׃ 2
Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
כי הנה יהוה יצא ממקומו וירד ודרך על במותי ארץ׃ 3
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terrae.
ונמסו ההרים תחתיו והעמקים יתבקעו כדונג מפני האש כמים מגרים במורד׃ 4
Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
בפשע יעקב כל זאת ובחטאות בית ישראל מי פשע יעקב הלוא שמרון ומי במות יהודה הלוא ירושלם׃ 5
In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria? et quae excelsa Iuda? nonne Ierusalem?
ושמתי שמרון לעי השדה למטעי כרם והגרתי לגי אבניה ויסדיה אגלה׃ 6
et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo.
וכל פסיליה יכתו וכל אתנניה ישרפו באש וכל עצביה אשים שממה כי מאתנן זונה קבצה ועד אתנן זונה ישובו׃ 7
Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
על זאת אספדה ואילילה אילכה שילל וערום אעשה מספד כתנים ואבל כבנות יענה׃ 8
Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum.
כי אנושה מכותיה כי באה עד יהודה נגע עד שער עמי עד ירושלם׃ 9
Quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iuda, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.
בגת אל תגידו בכו אל תבכו בבית לעפרה עפר התפלשתי׃ 10
In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite.
עברי לכם יושבת שפיר עריה בשת לא יצאה יושבת צאנן מספד בית האצל יקח מכם עמדתו׃ 11
Et transite vobis habitatio Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum Domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.
כי חלה לטוב יושבת מרות כי ירד רע מאת יהוה לשער ירושלם׃ 12
Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.
רתם המרכבה לרכש יושבת לכיש ראשית חטאת היא לבת ציון כי בך נמצאו פשעי ישראל׃ 13
Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
לכן תתני שלוחים על מורשת גת בתי אכזיב לאכזב למלכי ישראל׃ 14
Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domos Mendacii in deceptionem regibus Israel.
עד הירש אבי לך יושבת מרשה עד עדלם יבוא כבוד ישראל׃ 15
Adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel.
קרחי וגזי על בני תענוגיך הרחבי קרחתך כנשר כי גלו ממך׃ 16
Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te.

< מיכה 1 >