< דברי הימים א 23 >

ודויד זקן ושבע ימים וימלך את שלמה בנו על ישראל׃ 1
Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
ויאסף את כל שרי ישראל והכהנים והלוים׃ 2
Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
ויספרו הלוים מבן שלשים שנה ומעלה ויהי מספרם לגלגלתם לגברים שלשים ושמונה אלף׃ 3
Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
מאלה לנצח על מלאכת בית יהוה עשרים וארבעה אלף ושטרים ושפטים ששת אלפים׃ 4
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.
וארבעת אלפים שערים וארבעת אלפים מהללים ליהוה בכלים אשר עשיתי להלל׃ 5
Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.
ויחלקם דויד מחלקות לבני לוי לגרשון קהת ומררי׃ 6
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
לגרשני לעדן ושמעי׃ 7
Filii Gerson: Leedan, et Semei.
בני לעדן הראש יחיאל וזתם ויואל שלשה׃ 8
Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.
בני שמעי שלמות וחזיאל והרן שלשה אלה ראשי האבות ללעדן׃ 9
Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
ובני שמעי יחת זינא ויעוש ובריעה אלה בני שמעי ארבעה׃ 10
Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.
ויהי יחת הראש וזיזה השני ויעוש ובריעה לא הרבו בנים ויהיו לבית אב לפקדה אחת׃ 11
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
בני קהת עמרם יצהר חברון ועזיאל ארבעה׃ 12
Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
בני עמרם אהרן ומשה ויבדל אהרן להקדישו קדש קדשים הוא ובניו עד עולם להקטיר לפני יהוה לשרתו ולברך בשמו עד עולם׃ 13
Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
ומשה איש האלהים בניו יקראו על שבט הלוי׃ 14
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
בני משה גרשם ואליעזר׃ 15
Filii Moysi: Gersom et Eliezer.
בני גרשום שבואל הראש׃ 16
Filii Gersom: Subuel primus.
ויהיו בני אליעזר רחביה הראש ולא היה לאליעזר בנים אחרים ובני רחביה רבו למעלה׃ 17
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
בני יצהר שלמית הראש׃ 18
Filii Isaar: Salomith primus.
בני חברון יריהו הראש אמריה השני יחזיאל השלישי ויקמעם הרביעי׃ 19
Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
בני עזיאל מיכה הראש וישיה השני׃ 20
Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.
בני מררי מחלי ומושי בני מחלי אלעזר וקיש׃ 21
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis.
וימת אלעזר ולא היו לו בנים כי אם בנות וישאום בני קיש אחיהם׃ 22
Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
בני מושי מחלי ועדר וירמות שלשה׃ 23
Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
אלה בני לוי לבית אבתיהם ראשי האבות לפקודיהם במספר שמות לגלגלתם עשה המלאכה לעבדת בית יהוה מבן עשרים שנה ומעלה׃ 24
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
כי אמר דויד הניח יהוה אלהי ישראל לעמו וישכן בירושלם עד לעולם׃ 25
Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.
וגם ללוים אין לשאת את המשכן ואת כל כליו לעבדתו׃ 26
Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
כי בדברי דויד האחרנים המה מספר בני לוי מבן עשרים שנה ולמעלה׃ 27
Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
כי מעמדם ליד בני אהרן לעבדת בית יהוה על החצרות ועל הלשכות ועל טהרת לכל קדש ומעשה עבדת בית האלהים׃ 28
Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
וללחם המערכת ולסלת למנחה ולרקיקי המצות ולמחבת ולמרבכת ולכל משורה ומדה׃ 29
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
ולעמד בבקר בבקר להדות ולהלל ליהוה וכן לערב׃ 30
Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
ולכל העלות עלות ליהוה לשבתות לחדשים ולמעדים במספר כמשפט עליהם תמיד לפני יהוה׃ 31
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
ושמרו את משמרת אהל מועד ואת משמרת הקדש ומשמרת בני אהרן אחיהם לעבדת בית יהוה׃ 32
Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

< דברי הימים א 23 >