< שיר השירים 4 >
הנך יפה רעיתי הנך יפה--עיניך יונים מבעד לצמתך שערך כעדר העזים שגלשו מהר גלעד | 1 |
Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad.
שניך כעדר הקצובות שעלו מן הרחצה שכלם מתאימות ושכלה אין בהם | 2 |
Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.
כחוט השני שפתותיך ומדברך נאוה כפלח הרמון רקתך מבעד לצמתך | 3 |
Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo, quod intrinsecus latet.
כמגדל דויד צוארך בנוי לתלפיות אלף המגן תלוי עליו כל שלטי הגברים | 4 |
Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
שני שדיך כשני עפרים תאומי צביה הרועים בשושנים | 5 |
Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis,
עד שיפוח היום ונסו הצללים--אלך לי אל הר המור ואל גבעת הלבונה | 6 |
donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.
כלך יפה רעיתי ומום אין בך | 7 |
Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
אתי מלבנון כלה אתי מלבנון תבואי תשורי מראש אמנה מראש שניר וחרמון ממענות אריות מהררי נמרים | 8 |
Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
לבבתני אחתי כלה לבבתני באחד (באחת) מעיניך באחד ענק מצורניך | 9 |
Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
מה יפו דדיך אחתי כלה מה טבו דדיך מיין וריח שמניך מכל בשמים | 10 |
Quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
נפת תטפנה שפתותיך כלה דבש וחלב תחת לשונך וריח שלמתיך כריח לבנון | 11 |
Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
גן נעול אחתי כלה גל נעול מעין חתום | 12 |
Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
שלחיך פרדס רמונים עם פרי מגדים כפרים עם נרדים | 13 |
Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,
נרד וכרכם קנה וקנמון עם כל עצי לבונה מר ואהלות עם כל ראשי בשמים | 14 |
nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
מעין גנים באר מים חיים ונזלים מן לבנון | 15 |
Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
עורי צפון ובואי תימן הפיחי גני יזלו בשמיו יבא דודי לגנו ויאכל פרי מגדיו | 16 |
Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.