< תהילים 40 >
למנצח לדוד מזמור ב קוה קויתי יהוה ויט אלי וישמע שועתי | 1 |
In finem, Psalmus ipsi David. Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
ויעלני מבור שאון-- מטיט היון ויקם על-סלע רגלי כונן אשרי | 2 |
Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
ויתן בפי שיר חדש-- תהלה לאלהינו יראו רבים וייראו ויבטחו ביהוה | 3 |
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.
אשרי הגבר-- אשר-שם יהוה מבטחו ולא-פנה אל-רהבים ושטי כזב | 4 |
Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
רבות עשית אתה יהוה אלהי-- נפלאתיך ומחשבתיך אלינו אין ערך אליך--אגידה ואדברה עצמו מספר | 5 |
Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
זבח ומנחה לא-חפצת-- אזנים כרית לי עולה וחטאה לא שאלת | 6 |
Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:
אז אמרתי הנה-באתי במגלת-ספר כתוב עלי | 7 |
tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me
לעשות-רצונך אלהי חפצתי ותורתך בתוך מעי | 8 |
ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
בשרתי צדק בקהל רב-- הנה שפתי לא אכלא יהוה אתה ידעת | 9 |
Annunciavi iustitiam tuam in Ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.
צדקתך לא-כסיתי בתוך לבי-- אמונתך ותשועתך אמרתי לא-כחדתי חסדך ואמתך לקהל רב | 10 |
Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
אתה יהוה-- לא-תכלא רחמיך ממני חסדך ואמתך תמיד יצרוני | 11 |
Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
כי אפפו-עלי רעות עד-אין מספר-- השיגוני עונתי ולא-יכלתי לראות עצמו משערות ראשי ולבי עזבני | 12 |
Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
רצה יהוה להצילני יהוה לעזרתי חושה | 13 |
Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
יבשו ויחפרו יחד-- מבקשי נפשי לספותה יסגו אחור ויכלמו-- חפצי רעתי | 14 |
Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.
ישמו על-עקב בשתם-- האמרים לי האח האח | 15 |
Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
ישישו וישמחו בך-- כל-מבקשיך יאמרו תמיד יגדל יהוה-- אהבי תשועתך | 16 |
Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
ואני עני ואביון-- אדני יחשב-לי עזרתי ומפלטי אתה אלהי אל-תאחר | 17 |
Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.