< מִשְׁלֵי 17 >

טוב פת חרבה ושלוה-בה-- מבית מלא זבחי-ריב 1
Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
עבד-משכיל--ימשל בבן מביש ובתוך אחים יחלק נחלה 2
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet.
מצרף לכסף וכור לזהב ובחן לבות יהוה 3
Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus.
מרע מקשיב על-שפת-און שקר מזין על-לשון הות 4
Malus obedit linguae iniquae: et fallax obtemperat labiis mendacibus.
לעג לרש חרף עשהו שמח לאיד לא ינקה 5
Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
עטרת זקנים בני בנים ותפארת בנים אבותם 6
Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum.
לא-נאוה לנבל שפת-יתר אף כי-לנדיב שפת-שקר 7
Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens.
אבן-חן השחד בעיני בעליו אל-כל-אשר יפנה ישכיל 8
Gemma gratissima, expectatio praestolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit.
מכסה-פשע מבקש אהבה ושנה בדבר מפריד אלוף 9
Qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos.
תחת גערה במבין-- מהכות כסיל מאה 10
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
אך-מרי יבקש-רע ומלאך אכזרי ישלח-בו 11
Semper iurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
פגוש דב שכול באיש ואל-כסיל באולתו 12
Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
משיב רעה תחת טובה-- לא-תמיש (תמוש) רעה מביתו 13
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
פוטר מים ראשית מדון ולפני התגלע הריב נטוש 14
Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit.
מצדיק רשע ומרשיע צדיק-- תועבת יהוה גם-שניהם 15
Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.
למה-זה מחיר ביד-כסיל-- לקנות חכמה ולב-אין 16
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quaerit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala.
בכל-עת אהב הרע ואח לצרה יולד 17
Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur.
אדם חסר-לב תוקע כף ערב ערבה לפני רעהו 18
Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo.
אהב פשע אהב מצה מגביה פתחו מבקש-שבר 19
Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat os suum, quaerit ruinam.
עקש-לב לא ימצא-טוב ונהפך בלשונו יפול ברעה 20
Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum.
ילד כסיל לתוגה לו ולא-ישמח אבי נבל 21
Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo laetabitur.
לב שמח ייטיב גהה ורוח נכאה תיבש-גרם 22
Animus gaudens aetatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa.
שחד מחק רשע יקח-- להטות ארחות משפט 23
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
את-פני מבין חכמה ועיני כסיל בקצה-ארץ 24
In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae.
כעס לאביו בן כסיל וממר ליולדתו 25
Ira patris, filius stultus: et dolor matris quae genuit eum.
גם ענוש לצדיק לא-טוב-- להכות נדיבים על-ישר 26
Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat.
חושך אמריו יודע דעת וקר- (יקר-) רוח איש תבונה 27
Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.
גם אויל מחריש חכם יחשב אטם שפתיו נבון 28
Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.

< מִשְׁלֵי 17 >