Aionian Verses
ויקמו כל בניו וכל בנתיו לנחמו וימאן להתנחם ויאמר כי ארד אל בני אבל שאלה ויבך אתו אביו (Sheol ) |
Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Sheol )
ויאמר לא ירד בני עמכם כי אחיו מת והוא לבדו נשאר וקראהו אסון בדרך אשר תלכו בה והורדתם את שיבתי ביגון שאולה (Sheol ) |
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Sheol )
ולקחתם גם את זה מעם פני וקרהו אסון--והורדתם את שיבתי ברעה שאלה (Sheol ) |
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. (Sheol )
והיה כראותו כי אין הנער--ומת והורידו עבדיך את שיבת עבדך אבינו ביגון--שאלה (Sheol ) |
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Sheol )
ואם בריאה יברא יהוה ופצתה האדמה את פיה ובלעה אתם ואת כל אשר להם וירדו חיים שאלה--וידעתם כי נאצו האנשים האלה את יהוה (Sheol ) |
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. (Sheol )
וירדו הם וכל אשר להם חיים--שאלה ותכס עליהם הארץ ויאבדו מתוך הקהל (Sheol ) |
descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. (Sheol )
כי אש קדחה באפי ותיקד עד שאול תחתית ותאכל ארץ ויבלה ותלהט מוסדי הרים (Sheol ) |
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. (Sheol )
יהוה ממית ומחיה מוריד שאול ויעל (Sheol ) |
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. (Sheol )
חבלי שאול סבני קדמני מקשי מות (Sheol ) |
Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. (Sheol )
ועשית כחכמתך ולא תורד שיבתו בשלם שאל (Sheol ) |
Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. (Sheol )
ועתה אל תנקהו כי איש חכם אתה וידעת את אשר תעשה לו והורדת את שיבתו בדם שאול (Sheol ) |
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei, deducesque canos eius cum sanguine ad inferos. (Sheol )
כלה ענן וילך כן יורד שאול לא יעלה (Sheol ) |
Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol )
גבהי שמים מה-תפעל עמקה משאול מה-תדע (Sheol ) |
Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Sheol )
מי יתן בשאול תצפנני-- תסתירני עד-שוב אפך תשית לי חק ותזכרני (Sheol ) |
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Sheol )
אם-אקוה שאול ביתי בחשך רפדתי יצועי (Sheol ) |
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. (Sheol )
בדי שאל תרדנה אם-יחד על-עפר נחת (Sheol ) |
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? (Sheol )
יבלו (יכלו) בטוב ימיהם וברגע שאול יחתו (Sheol ) |
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Sheol )
ציה גם-חם יגזלו מימי-שלג שאול חטאו (Sheol ) |
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Sheol )
ערום שאול נגדו ואין כסות לאבדון (Sheol ) |
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Sheol )
כי אין במות זכרך בשאול מי יודה-לך (Sheol ) |
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? (Sheol )
ישובו רשעים לשאולה כל-גוים שכחי אלהים (Sheol ) |
Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quae obliviscuntur Deum. (Sheol )
כי לא-תעזב נפשי לשאול לא-תתן חסידך לראות שחת (Sheol ) |
Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Sheol )
חבלי שאול סבבוני קדמוני מוקשי מות (Sheol ) |
Dolores inferni circumdederunt me: praeoccupaverunt me laquei mortis. (Sheol )
יהוה--העלית מן-שאול נפשי חייתני מיורדי- (מירדי-) בור (Sheol ) |
Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum. (Sheol )
יהוה--אל-אבושה כי קראתיך יבשו רשעים ידמו לשאול (Sheol ) |
Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum: (Sheol )
כצאן לשאול שתו-- מות ירעם וירדו בם ישרים לבקר--וצירם (וצורם) לבלות שאול מזבל לו (Sheol ) |
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. (Sheol )
אך-אלהים--יפדה נפשי מיד-שאול כי יקחני סלה (Sheol ) |
Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. (Sheol )
ישימות (ישי מות) עלימו--ירדו שאול חיים כי-רעות במגורם בקרבם (Sheol ) |
Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiae in habitaculis eorum: in medio eorum. (Sheol )
כי-חסדך גדול עלי והצלת נפשי משאול תחתיה (Sheol ) |
Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori. (Sheol )
כי-שבעה ברעות נפשי וחיי לשאול הגיעו (Sheol ) |
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol )
מי גבר יחיה ולא יראה-מות ימלט נפשו מיד-שאול סלה (Sheol ) |
Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? (Sheol )
אפפוני חבלי-מות--ומצרי שאול מצאוני צרה ויגון אמצא (Sheol ) |
Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni: (Sheol )
אם אסק שמים שם אתה ואציעה שאול הנך (Sheol ) |
Si ascendero in caelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. (Sheol )
כמו פלח ובקע בארץ-- נפזרו עצמינו לפי שאול (Sheol ) |
sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: (Sheol )
נבלעם כשאול חיים ותמימים כיורדי בור (Sheol ) |
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. (Sheol )
רגליה ירדות מות שאול צעדיה יתמכו (Sheol ) |
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol )
דרכי שאול ביתה ירדות אל-חדרי-מות (Sheol ) |
Viae inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis. (Sheol )
ולא-ידע כי-רפאים שם בעמקי שאול קראיה (Sheol ) |
Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae eius. (Sheol )
שאול ואבדון נגד יהוה אף כי-לבות בני-אדם (Sheol ) |
Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? (Sheol )
ארח חיים למעלה למשכיל-- למען סור משאול מטה (Sheol ) |
Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. (Sheol )
אתה בשבט תכנו ונפשו משאול תציל (Sheol ) |
Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis. (Sheol )
שאול ואבדה לא תשבענה ועיני האדם לא תשבענה (Sheol ) |
Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles: (Sheol )
שאול ועצר-רחם ארץ לא-שבעה מים ואש לא-אמרה הון (Sheol ) |
Infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Sheol )
כל אשר תמצא ידך לעשות בכחך--עשה כי אין מעשה וחשבון ודעת וחכמה בשאול אשר אתה הלך שמה (Sheol ) |
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Sheol )
שימני כחותם על לבך כחותם על זרועך--כי עזה כמות אהבה קשה כשאול קנאה רשפיה--רשפי אש שלהבתיה (Sheol ) |
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus aemulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum. (Sheol )
לכן הרחיבה שאול נפשה ופערה פיה לבלי חק וירד הדרה והמונה ושאונה ועלז בה (Sheol ) |
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum. (Sheol )
שאל לך אות מעם יהוה אלהיך העמק שאלה או הגבה למעלה (Sheol ) |
Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. (Sheol )
שאול מתחת רגזה לך--לקראת בואך עורר לך רפאים כל עתודי ארץ--הקים מכסאותם כל מלכי גוים (Sheol ) |
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. (Sheol )
הורד שאול גאונך המית נבליך תחתיך יצע רמה ומכסיך תולעה (Sheol ) |
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Sheol )
אך אל שאול תורד אל ירכתי בור (Sheol ) |
Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: (Sheol )
כי אמרתם כרתנו ברית את מות ועם שאול עשינו חזה שיט (שוט) שוטף כי עבר (יעבר) לא יבואנו כי שמנו כזב מחסנו ובשקר נסתרנו (Sheol ) |
Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Sheol )
וכפר בריתכם את מות וחזותכם את שאול לא תקום שוט שוטף כי יעבר והייתם לו למרמס (Sheol ) |
Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Sheol )
אני אמרתי בדמי ימי אלכה--בשערי שאול פקדתי יתר שנותי (Sheol ) |
Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quaesivi residuum annorum meorum. (Sheol )
כי לא שאול תודך מות יהללך לא ישברו יורדי בור אל אמתך (Sheol ) |
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. (Sheol )
ותשרי למלך בשמן ותרבי רקחיך ותשלחי צריך עד מרחק ותשפילי עד שאול (Sheol ) |
Et ornasti te regio unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. (Sheol )
כה אמר אדני יהוה ביום רדתו שאולה האבלתי כסתי עליו את תהום ואמנע נהרותיה ויכלאו מים רבים ואקדר עליו לבנון וכל עצי השדה עליו עלפה (Sheol ) |
Haec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina eius, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. (Sheol )
מקול מפלתו הרעשתי גוים בהורדי אתו שאולה את יורדי בור וינחמו בארץ תחתית כל עצי עדן--מבחר וטוב לבנון כל שתי מים (Sheol ) |
A sonitu ruinae eius commovi Gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia, atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis. (Sheol )
גם הם אתו ירדו שאולה--אל חללי חרב וזרעו ישבו בצלו בתוך גוים (Sheol ) |
Nam et ipsi cum eo descendent ad infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum. (Sheol )
ידברו לו אלי גבורים מתוך שאול--את עזריו ירדו שכבו הערלים חללי חרב (Sheol ) |
Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus eius descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti gladio. (Sheol )
ולא ישכבו את גבורים נפלים מערלים אשר ירדו שאול בכלי מלחמתם ויתנו את חרבותם תחת ראשיהם ותהי עונתם על עצמותם--כי חתית גבורים בארץ חיים (Sheol ) |
Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. (Sheol )
מיד שאול אפדם ממות אגאלם אהי דבריך מות אהי קטבך שאול--נחם יסתר מעיני (Sheol ) |
De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis. (Sheol )
אם יחתרו בשאול משם ידי תקחם ואם יעלו השמים--משם אורידם (Sheol ) |
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. (Sheol )
ויאמר קראתי מצרה לי אל יהוה--ויענני מבטן שאול שועתי שמעת קולי (Sheol ) |
Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Sheol )
ואף כי היין בגד גבר יהיר ולא ינוה אשר הרחיב כשאול נפשו והוא כמות ולא ישבע ויאסף אליו כל הגוים ויקבץ אליו כל העמים (Sheol ) |
Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregavit ad se omnes gentes, et coacervavit ad se omnes populos. (Sheol )
Matthew 5:22 (Mattheum 5:22)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis. (Geenna )
Matthew 5:29 (Mattheum 5:29)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Geenna )
Matthew 5:30 (Mattheum 5:30)
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Geenna )
Matthew 10:28 (Mattheum 10:28)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam. (Geenna )
Matthew 11:23 (Mattheum 11:23)
Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Hadēs )
Matthew 12:32 (Mattheum 12:32)
Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro. (aiōn )
Matthew 13:22 (Mattheum 13:22)
Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (aiōn )
Matthew 13:39 (Mattheum 13:39)
Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. (aiōn )
Matthew 13:40 (Mattheum 13:40)
Sicut ergo colliguntur zizania, et igne comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. (aiōn )
Matthew 13:49 (Mattheum 13:49)
Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, (aiōn )
Matthew 16:18 (Mattheum 16:18)
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. (Hadēs )
Matthew 18:8 (Mattheum 18:8)
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscinde eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. (aiōnios )
Matthew 18:9 (Mattheum 18:9)
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Geenna )
Matthew 19:16 (Mattheum 19:16)
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? (aiōnios )
Matthew 19:29 (Mattheum 19:29)
Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. (aiōnios )
Matthew 21:19 (Mattheum 21:19)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (aiōn )
Matthew 23:15 (Mattheum 23:15)
Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. (Geenna )
Matthew 23:33 (Mattheum 23:33)
Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? (Geenna )
Matthew 24:3 (Mattheum 24:3)
Sedente autem eo super Montem oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? (aiōn )
Matthew 25:41 (Mattheum 25:41)
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. (aiōnios )
Matthew 25:46 (Mattheum 25:46)
Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam. (aiōnios )
Matthew 28:20 (Mattheum 28:20)
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. (aiōn )
Mark 3:29 (Marcum 3:29)
qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. (aiōn , aiōnios )
Mark 4:19 (Marcum 4:19)
et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (aiōn )
Mark 9:43 (Marcum 9:43)
Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem: (Geenna )
Mark 9:45 (Marcum 9:45)
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis: (Geenna )
Mark 9:47 (Marcum 9:47)
Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: (Geenna )
Mark 10:17 (Marcum 10:17)
Et cum egressus esset in via, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? (aiōnios )
Mark 10:30 (Marcum 10:30)
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. (aiōn , aiōnios )
Mark 11:14 (Marcum 11:14)
Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius. (aiōn )
Luke 1:33 (Lucam 1:33)
et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. (aiōn )
Luke 1:55 (Lucam 1:55)
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula. (aiōn )
Luke 1:70 (Lucam 1:70)
Sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius: (aiōn )
Luke 8:31 (Lucam 8:31)
Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. (Abyssos )
Luke 10:15 (Lucam 10:15)
Et tu Capharnaum usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris. (Hadēs )
Luke 10:25 (Lucam 10:25)
Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? (aiōnios )
Luke 12:5 (Lucam 12:5)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. (Geenna )
Luke 16:8 (Lucam 16:8)
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (aiōn )
Luke 16:9 (Lucam 16:9)
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. (aiōnios )
Luke 16:23 (Lucam 16:23)
et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: (Hadēs )
Luke 18:18 (Lucam 18:18)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? (aiōnios )
Luke 18:30 (Lucam 18:30)
et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. (aiōn , aiōnios )
Luke 20:34 (Lucam 20:34)
Et ait illis Iesus: Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias: (aiōn )
Luke 20:35 (Lucam 20:35)
illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (aiōn )
John 3:15 (Iohannem 3:15)
ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (aiōnios )
John 3:16 (Iohannem 3:16)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (aiōnios )
John 3:36 (Iohannem 3:36)
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (aiōnios )
John 4:14 (Iohannem 4:14)
qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. (aiōn , aiōnios )
John 4:36 (Iohannem 4:36)
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. (aiōnios )
John 5:24 (Iohannem 5:24)
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit, sed transiet a morte in vitam. (aiōnios )
John 5:39 (Iohannem 5:39)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me: (aiōnios )
John 6:27 (Iohannem 6:27)
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios )
John 6:40 (Iohannem 6:40)
Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios )
John 6:47 (Iohannem 6:47)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam. (aiōnios )
John 6:51 (Iohannem 6:51)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn )
John 6:54 (Iohannem 6:54)
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios )
John 6:58 (Iohannem 6:58)
Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. (aiōn )
John 6:68 (Iohannem 6:68)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. (aiōnios )
John 8:35 (Iohannem 8:35)
servus autem non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum. (aiōn )
John 8:51 (Iohannem 8:51)
Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. (aiōn )
John 8:52 (Iohannem 8:52)
Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetae: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. (aiōn )
John 9:32 (Iohannem 9:32)
A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. (aiōn )
John 10:28 (Iohannem 10:28)
et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (aiōn , aiōnios )
John 11:26 (Iohannem 11:26)
et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? (aiōn )
John 12:25 (Iohannem 12:25)
Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. (aiōnios )
John 12:34 (Iohannem 12:34)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? (aiōn )
John 12:50 (Iohannem 12:50)
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (aiōnios )
John 13:8 (Iohannem 13:8)
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. (aiōn )
John 14:16 (Iohannem 14:16)
Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, (aiōn )
John 17:2 (Iohannem 17:2)
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. (aiōnios )
John 17:3 (Iohannem 17:3)
Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. (aiōnios )
Acts 2:27 (Actuum Apostolorum 2:27)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. (Hadēs )
Acts 2:31 (Actuum Apostolorum 2:31)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Hadēs )
Acts 3:21 (Actuum Apostolorum 3:21)
quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo Prophetarum. (aiōn )
Acts 13:46 (Actuum Apostolorum 13:46)
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. (aiōnios )
Acts 13:48 (Actuum Apostolorum 13:48)
Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. (aiōnios )
Acts 15:18 (Actuum Apostolorum 15:18)
Notum a saeculo est Domino opus suum. (aiōn )
Romans 1:20 (Romanos 1:20)
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (aïdios )
Romans 1:25 (Romanos 1:25)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. (aiōn )
Romans 2:7 (Romanos 2:7)
iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: (aiōnios )
Romans 5:21 (Romanos 5:21)
ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum. (aiōnios )
Romans 6:22 (Romanos 6:22)
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. (aiōnios )
Romans 6:23 (Romanos 6:23)
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro. (aiōnios )
Romans 9:5 (Romanos 9:5)
quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (aiōn )
Romans 10:7 (Romanos 10:7)
aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Abyssos )
Romans 11:32 (Romanos 11:32)
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur. (eleēsē )
Romans 11:36 (Romanos 11:36)
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula seculorum. Amen. (aiōn )
Romans 12:2 (Romanos 12:2)
Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (aiōn )
Romans 16:25 (Romanos 16:25)
Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, (aiōnios )
Romans 16:26 (Romanos 16:26)
(quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti, (aiōnios )
Romans 16:27 (Romanos 16:27)
soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
1-Corinthians 1:20 (Corinthios I 1:20)
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (aiōn )
1-Corinthians 2:6 (Corinthios I 2:6)
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur: (aiōn )
1-Corinthians 2:7 (Corinthios I 2:7)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, (aiōn )
1-Corinthians 2:8 (Corinthios I 2:8)
quam nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (aiōn )
1-Corinthians 3:18 (Corinthios I 3:18)
Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. (aiōn )
1-Corinthians 8:13 (Corinthios I 8:13)
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. (aiōn )
1-Corinthians 10:11 (Corinthios I 10:11)
Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. (aiōn )
1-Corinthians 15:55 (Corinthios I 15:55)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Hadēs )
2-Corinthians 4:4 (Corinthios Ii 4:4)
in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (aiōn )
2-Corinthians 4:17 (Corinthios Ii 4:17)
Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, (aiōnios )
2-Corinthians 4:18 (Corinthios Ii 4:18)
non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt. (aiōnios )
2-Corinthians 5:1 (Corinthios Ii 5:1)
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. (aiōnios )
2-Corinthians 9:9 (Corinthios Ii 9:9)
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. (aiōn )
2-Corinthians 11:31 (Corinthios Ii 11:31)
Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. (aiōn )
Galatians 1:4 (Galatas 1:4)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (aiōn )
Galatians 1:5 (Galatas 1:5)
cui est gloria in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
Galatians 6:8 (Galatas 6:8)
Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. (aiōnios )
Ephesians 1:21 (Ephesios 1:21)
supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. (aiōn )
Ephesians 2:2 (Ephesios 2:2)
in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, (aiōn )
Ephesians 2:7 (Ephesios 2:7)
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (aiōn )
Ephesians 3:9 (Ephesios 3:9)
et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit. (aiōn )
Ephesians 3:11 (Ephesios 3:11)
secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: (aiōn )
Ephesians 3:21 (Ephesios 3:21)
Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. (aiōn )
Ephesians 6:12 (Ephesios 6:12)
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. (aiōn )
Philippians 4:20 (Philippenses 4:20)
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
Colossians 1:26 (Colossenes 1:26)
mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, (aiōn )
2-Thessalonians 1:9 (Thessalonicenses Ii 1:9)
qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius: (aiōnios )
2-Thessalonians 2:16 (Thessalonicenses Ii 2:16)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, (aiōnios )
1-Timothy 1:16 (Timotheum I 1:16)
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. (aiōnios )
1-Timothy 1:17 (Timotheum I 1:17)
Regi autem saeculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
1-Timothy 6:12 (Timotheum I 6:12)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (aiōnios )
1-Timothy 6:16 (Timotheum I 6:16)
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen. (aiōnios )
1-Timothy 6:17 (Timotheum I 6:17)
Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum) (aiōn )
2-Timothy 1:9 (Timotheum Ii 1:9)
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia. (aiōnios )
2-Timothy 2:10 (Timotheum Ii 2:10)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria caelesti. (aiōnios )
2-Timothy 4:10 (Timotheum Ii 4:10)
Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam: Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. (aiōn )
2-Timothy 4:18 (Timotheum Ii 4:18)
Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
Titus 1:2 (Titum 1:2)
in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia: (aiōnios )
Titus 2:12 (Titum 2:12)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, (aiōn )
Titus 3:7 (Titum 3:7)
ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae. (aiōnios )
Philemon 1:15 (Philemonem 1:15)
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes: (aiōnios )
Hebrews 1:2 (Hebræos 1:2)
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula: (aiōn )
Hebrews 1:8 (Hebræos 1:8)
Ad filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. (aiōn )
Hebrews 5:6 (Hebræos 5:6)
Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn )
Hebrews 5:9 (Hebræos 5:9)
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, (aiōnios )
Hebrews 6:2 (Hebræos 6:2)
baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. (aiōnios )
Hebrews 6:5 (Hebræos 6:5)
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, (aiōn )
Hebrews 6:20 (Hebræos 6:20)
ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. (aiōn )
Hebrews 7:17 (Hebræos 7:17)
Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn )
Hebrews 7:21 (Hebræos 7:21)
hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum): (aiōn )
Hebrews 7:24 (Hebræos 7:24)
hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. (aiōn )
Hebrews 7:28 (Hebræos 7:28)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum. (aiōn )
Hebrews 9:12 (Hebræos 9:12)
neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. (aiōnios )
Hebrews 9:14 (Hebræos 9:14)
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (aiōnios )
Hebrews 9:15 (Hebræos 9:15)
Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis. (aiōnios )
Hebrews 9:26 (Hebræos 9:26)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (aiōn )
Hebrews 11:3 (Hebræos 11:3)
Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. (aiōn )
Hebrews 13:8 (Hebræos 13:8)
Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. (aiōn )
Hebrews 13:20 (Hebræos 13:20)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, (aiōnios )
Hebrews 13:21 (Hebræos 13:21)
aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
James 3:6 (Iacobi 3:6)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. (Geenna )
1-Peter 1:23 (Petri I 1:23)
renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum: (aiōn )
1-Peter 1:25 (Petri I 1:25)
Verbum autem Domini manet in aeternum. hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vobis. (aiōn )
1-Peter 4:11 (Petri I 4:11)
Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
1-Peter 5:10 (Petri I 5:10)
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (aiōnios )
1-Peter 5:11 (Petri I 5:11)
Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
2-Peter 1:11 (Petri Ii 1:11)
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. (aiōnios )
2-Peter 2:4 (Petri Ii 2:4)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari. (Tartaroō )
2-Peter 3:18 (Petri Ii 3:18)
crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen. (aiōn )
1-John 1:2 (Iohannis I 1:2)
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annunciamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis: (aiōnios )
1-John 2:17 (Iohannis I 2:17)
Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. (aiōn )
1-John 2:25 (Iohannis I 2:25)
Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. (aiōnios )
1-John 3:15 (Iohannis I 3:15)
omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (aiōnios )
1-John 5:11 (Iohannis I 5:11)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Et haec vita in Filio eius est. (aiōnios )
1-John 5:13 (Iohannis I 5:13)
Haec scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. (aiōnios )
1-John 5:20 (Iohannis I 5:20)
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita aeterna. (aiōnios )
2-John 1:2 (Iohannis Ii 1:2)
propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum. (aiōn )
Jude 1:6 (Iudæ 1:6)
Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit. (aïdios )
Jude 1:7 (Iudæ 1:7)
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. (aiōnios )
Jude 1:13 (Iudæ 1:13)
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in aeternum. (aiōn )
Jude 1:21 (Iudæ 1:21)
vosmetipsos in dilectione Dei servate, expectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. (aiōnios )
Jude 1:25 (Iudæ 1:25)
Soli Deo Salvatori nostro, per Iesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
Revelation 1:6 (Apocalypsis 1:6)
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
Revelation 1:18 (Apocalypsis 1:18)
et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni. (aiōn , Hadēs )
Revelation 4:9 (Apocalypsis 4:9)
Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, (aiōn )
Revelation 4:10 (Apocalypsis 4:10)
procidebant vigintiquattuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: (aiōn )
Revelation 5:13 (Apocalypsis 5:13)
Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. (aiōn )
Revelation 6:8 (Apocalypsis 6:8)
Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quattuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. (Hadēs )
Revelation 7:12 (Apocalypsis 7:12)
dicentes, Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, Amen. (aiōn )
Revelation 9:1 (Apocalypsis 9:1)
Et quintus Angelus tuba cecinit: et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. (Abyssos )
Revelation 9:2 (Apocalypsis 9:2)
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae: et obscuratus est sol, et aer de fumo putei: (Abyssos )
Revelation 9:11 (Apocalypsis 9:11)
et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece autem Apollyon, Latine habens nomen Exterminans. (Abyssos )
Revelation 10:6 (Apocalypsis 10:6)
et iuravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt: et terram, et ea quae in ea sunt: et mare, et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (aiōn )
Revelation 11:7 (Apocalypsis 11:7)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Abyssos )
Revelation 11:15 (Apocalypsis 11:15)
Et septimus angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
Revelation 14:6 (Apocalypsis 14:6)
Et vidi alterum Angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: (aiōnios )
Revelation 14:11 (Apocalypsis 14:11)
et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius. (aiōn )
Revelation 15:7 (Apocalypsis 15:7)
Et unum de quattuor animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. (aiōn )
Revelation 17:8 (Apocalypsis 17:8)
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in Libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est. (Abyssos )
Revelation 19:3 (Apocalypsis 19:3)
Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum. (aiōn )
Revelation 19:20 (Apocalypsis 19:20)
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: (Limnē Pyr )
Revelation 20:1 (Apocalypsis 20:1)
Et vidi Angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. (Abyssos )
Revelation 20:3 (Apocalypsis 20:3)
et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore. (Abyssos )
Revelation 20:10 (Apocalypsis 20:10)
et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia, et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. (aiōn , Limnē Pyr )
Revelation 20:13 (Apocalypsis 20:13)
et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors, et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. (Hadēs )
Revelation 20:14 (Apocalypsis 20:14)
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda. (Hadēs , Limnē Pyr )
Revelation 20:15 (Apocalypsis 20:15)
Et qui non inventus est in Libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis. (Limnē Pyr )
Revelation 21:8 (Apocalypsis 21:8)
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure: quod est mors secunda. (Limnē Pyr )
Revelation 22:5 (Apocalypsis 22:5)
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (aiōn )