< ויקרא 25 >

וידבר יהוה אל משה בהר סיני לאמר 1
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם כי תבאו אל הארץ אשר אני נתן לכם--ושבתה הארץ שבת ליהוה 2
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domini.
שש שנים תזרע שדך ושש שנים תזמר כרמך ואספת את תבואתה 3
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
ובשנה השביעת שבת שבתון יהיה לארץ--שבת ליהוה שדך לא תזרע וכרמך לא תזמר 4
septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
את ספיח קצירך לא תקצור ואת ענבי נזירך לא תבצר שנת שבתון יהיה לארץ 5
Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est:
והיתה שבת הארץ לכם לאכלה--לך ולעבדך ולאמתך ולשכירך ולתושבך הגרים עמך 6
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinatur apud te:
ולבהמתך--ולחיה אשר בארצך תהיה כל תבואתה לאכל 7
iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur, praebebunt cibum.
וספרת לך שבע שבתת שנים--שבע שנים שבע פעמים והיו לך ימי שבע שבתת השנים תשע וארבעים שנה 8
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem:
והעברת שופר תרועה בחדש השבעי בעשור לחדש ביום הכפרים תעבירו שופר בכל ארצכם 9
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
וקדשתם את שנת החמשים שנה וקראתם דרור בארץ לכל ישביה יובל הוא תהיה לכם ושבתם איש אל אחזתו ואיש אל משפחתו תשבו 10
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim iubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
יובל הוא שנת החמשים שנה--תהיה לכם לא תזרעו--ולא תקצרו את ספיחיה ולא תבצרו את נזריה 11
quia iubilaeus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
כי יובל הוא קדש תהיה לכם מן השדה--תאכלו את תבואתה 12
ob sanctificationem iubilaei, sed statim oblata comedetis.
בשנת היובל הזאת תשבו איש אל אחזתו 13
Anno iubilaei redient omnes ad possessiones suas.
וכי תמכרו ממכר לעמיתך או קנה מיד עמיתך--אל תונו איש את אחיו 14
quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo,
במספר שנים אחר היובל תקנה מאת עמיתך במספר שני תבואת ימכר לך 15
et iuxta supputationem frugum vendet tibi.
לפי רב השנים תרבה מקנתו ולפי מעט השנים תמעיט מקנתו כי מספר תבואת הוא מכר לך 16
Quanto plures anni remanserint post iubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi.
ולא תונו איש את עמיתו ויראת מאלהיך כי אני יהוה אלהיכם 17
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
ועשיתם את חקתי ואת משפטי תשמרו ועשיתם אתם--וישבתם על הארץ לבטח 18
Facite praecepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
ונתנה הארץ פריה ואכלתם לשבע וישבתם לבטח עליה 19
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
וכי תאמרו מה נאכל בשנה השביעת הן לא נזרע ולא נאסף את תבואתנו 20
Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
וצויתי את ברכתי לכם בשנה הששית ועשת את התבואה לשלש השנים 21
Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
וזרעתם את השנה השמינת ואכלתם מן התבואה ישן עד השנה התשיעת עד בוא תבואתה--תאכלו ישן 22
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
והארץ לא תמכר לצמתת--כי לי הארץ כי גרים ותושבים אתם עמדי 23
Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
ובכל ארץ אחזתכם גאלה תתנו לארץ 24
unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
כי ימוך אחיך ומכר מאחזתו--ובא גאלו הקרב אליו וגאל את ממכר אחיו 25
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
ואיש כי לא יהיה לו גאל והשיגה ידו ומצא כדי גאלתו 26
sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
וחשב את שני ממכרו והשיב את העדף לאיש אשר מכר לו ושב לאחזתו 27
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
ואם לא מצאה ידו די השיב לו--והיה ממכרו ביד הקנה אתו עד שנת היובל ויצא ביבל ושב לאחזתו 28
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
ואיש כי ימכר בית מושב עיר חומה--והיתה גאלתו עד תם שנת ממכרו ימים תהיה גאלתו 29
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
ואם לא יגאל עד מלאת לו שנה תמימה--וקם הבית אשר בעיר אשר לא (לו) חמה לצמיתת לקנה אתו לדרתיו לא יצא ביבל 30
si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo.
ובתי החצרים אשר אין להם חמה סביב--על שדה הארץ יחשב גאלה תהיה לו וביבל יצא 31
Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
וערי הלוים--בתי ערי אחזתם גאלת עולם תהיה ללוים 32
Aedes Levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi:
ואשר יגאל מן הלוים ויצא ממכר בית ועיר אחזתו ביבל כי בתי ערי הלוים הוא אחזתם בתוך בני ישראל 33
si redemptae non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
ושדה מגרש עריהם לא ימכר כי אחזת עולם הוא להם 34
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
וכי ימוך אחיך ומטה ידו עמך--והחזקת בו גר ותושב וחי עמך 35
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
אל תקח מאתו נשך ותרבית ויראת מאלהיך וחי אחיך עמך 36
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
את כספך--לא תתן לו בנשך ובמרבית לא תתן אכלך 37
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
אני יהוה אלהיכם אשר הוצאתי אתכם מארץ מצרים--לתת לכם את ארץ כנען להיות לכם לאלהים 38
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Aegypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
וכי ימוך אחיך עמך ונמכר לך--לא תעבד בו עבדת עבד 39
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
כשכיר כתושב יהיה עמך עד שנת היבל יעבד עמך 40
sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te,
ויצא מעמך--הוא ובניו עמו ושב אל משפחתו ואל אחזת אבתיו ישוב 41
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
כי עבדי הם אשר הוצאתי אתם מארץ מצרים לא ימכרו ממכרת עבד 42
mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Aegypti. non veneant conditione servorum:
לא תרדה בו בפרך ויראת מאלהיך 43
ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
ועבדך ואמתך אשר יהיו לך מאת הגוים אשר סביבתיכם--מהם תקנו עבד ואמה 44
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt.
וגם מבני התושבים הגרים עמכם מהם תקנו וממשפחתם אשר עמכם אשר הולידו בארצכם והיו לכם לאחזה 45
Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
והתנחלתם אתם לבניכם אחריכם לרשת אחזה--לעלם בהם תעבדו ובאחיכם בני ישראל איש באחיו לא תרדה בו בפרך 46
et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
וכי תשיג יד גר ותושב עמך ומך אחיך עמו ונמכר לגר תושב עמך או לעקר משפחת גר 47
Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
אחרי נמכר גאלה תהיה לו אחד מאחיו יגאלנו 48
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
או דדו או בן דדו יגאלנו או משאר בשרו ממשפחתו יגאלנו או השיגה ידו ונגאל 49
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
וחשב עם קנהו משנת המכרו לו עד שנת היבל והיה כסף ממכרו במספר שנים כימי שכיר יהיה עמו 50
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque in annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
אם עוד רבות בשנים--לפיהן ישיב גאלתו מכסף מקנתו 51
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium.
ואם מעט נשאר בשנים עד שנת היבל--וחשב לו כפי שניו ישיב את גאלתו 52
si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
כשכיר שנה בשנה יהיה עמו לא ירדנו בפרך לעיניך 53
quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
ואם לא יגאל באלה--ויצא בשנת היבל הוא ובניו עמו 54
Quod si per haec redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis.
כי לי בני ישראל עבדים--עבדי הם אשר הוצאתי אותם מארץ מצרים אני יהוה אלהיכם 55
Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Aegypti.

< ויקרא 25 >