< איוב 29 >

ויסף איוב שאת משלו ויאמר 1
Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
מי-יתנני כירחי-קדם כימי אלוה ישמרני 2
Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
בהלו נרו עלי ראשי לאורו אלך חשך 3
Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?
כאשר הייתי בימי חרפי בסוד אלוה עלי אהלי 4
Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?
בעוד שדי עמדי סביבותי נערי 5
Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?
ברחץ הליכי בחמה וצור יצוק עמדי פלגי-שמן 6
Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?
בצאתי שער עלי-קרת ברחוב אכין מושבי 7
Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?
ראוני נערים ונחבאו וישישים קמו עמדו 8
Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
שרים עצרו במלים וכף ישימו לפיהם 9
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
קול-נגידים נחבאו ולשונם לחכם דבקה 10
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
כי אזן שמעה ותאשרני ועין ראתה ותעידני 11
Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
כי-אמלט עני משוע ויתום ולא-עזר לו 12
Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor.
ברכת אבד עלי תבא ולב אלמנה ארנן 13
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
צדק לבשתי וילבשני כמעיל וצניף משפטי 14
Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
עינים הייתי לעור ורגלים לפסח אני 15
Oculus fui caeco, et pes claudo.
אב אנכי לאביונים ורב לא-ידעתי אחקרהו 16
Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
ואשברה מתלעות עול ומשניו אשליך טרף 17
Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
ואמר עם-קני אגוע וכחול ארבה ימים 18
Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
שרשי פתוח אלי-מים וטל ילין בקצירי 19
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
כבודי חדש עמדי וקשתי בידי תחליף 20
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
לי-שמעו ויחלו וידמו למו עצתי 21
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
אחרי דברי לא ישנו ועלימו תטף מלתי 22
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
ויחלו כמטר לי ופיהם פערו למלקוש 23
Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
אשחק אלהם לא יאמינו ואור פני לא יפילון 24
Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
אבחר דרכם ואשב ראש ואשכון כמלך בגדוד כאשר אבלים ינחם 25
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.

< איוב 29 >