< ירמיה 1 >

דברי ירמיהו בן חלקיהו מן הכהנים אשר בענתות בארץ בנימן 1
Verba Ieremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in Terra Beniamin.
אשר היה דבר יהוה אליו בימי יאשיהו בן אמון מלך יהודה בשלש עשרה שנה למלכו 2
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiæ filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius.
ויהי בימי יהויקים בן יאשיהו מלך יהודה עד תם עשתי עשרה שנה לצדקיהו בן יאשיהו מלך יהודה--עד גלות ירושלם בחדש החמישי 3
Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ filii Iosiæ regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto.
ויהי דבר יהוה אלי לאמר 4
Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
בטרם אצורך (אצרך) בבטן ידעתיך ובטרם תצא מרחם הקדשתיך נביא לגוים נתתיך 5
Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te.
ואמר אהה אדני יהוה הנה לא ידעתי דבר כי נער אנכי 6
Et dixi, A a a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
ויאמר יהוה אלי אל תאמר נער אנכי כי על כל אשר אשלחך תלך ואת כל אשר אצוך תדבר 7
Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quæ mittam te, ibis: et universa, quæcumque mandavero tibi, loqueris.
אל תירא מפניהם כי אתך אני להצלך נאם יהוה 8
Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
וישלח יהוה את ידו ויגע על פי ויאמר יהוה אלי הנה נתתי דברי בפיך 9
Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
ראה הפקדתיך היום הזה על הגוים ועל הממלכות לנתוש ולנתוץ ולהאביד ולהרוס--לבנות ולנטוע 10
ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
ויהי דבר יהוה אלי לאמר מה אתה ראה ירמיהו ואמר מקל שקד אני ראה 11
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
ויאמר יהוה אלי היטבת לראות כי שקד אני על דברי לעשתו 12
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.
ויהי דבר יהוה אלי שנית לאמר מה אתה ראה ואמר סיר נפוח אני ראה ופניו מפני צפונה 13
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis.
ויאמר יהוה אלי מצפון תפתח הרעה על כל ישבי הארץ 14
Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ.
כי הנני קרא לכל משפחות ממלכות צפונה--נאם יהוה ובאו ונתנו איש כסאו פתח שערי ירושלם ועל כל חומתיה סביב ועל כל ערי יהודה 15
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iuda.
ודברתי משפטי אותם על כל רעתם--אשר עזבוני ויקטרו לאלהים אחרים וישתחוו למעשי ידיהם 16
Et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
ואתה תאזר מתניך וקמת ודברת אליהם את כל אשר אנכי אצוך אל תחת מפניהם--פן אחתך לפניהם 17
Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum.
ואני הנה נתתיך היום לעיר מבצר ולעמוד ברזל ולחמות נחשת--על כל הארץ למלכי יהודה לשריה לכהניה ולעם הארץ 18
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terræ.
ונלחמו אליך ולא יוכלו לך כי אתך אני נאם יהוה להצילך 19
Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt: quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.

< ירמיה 1 >