< שמות 31 >

וידבר יהוה אל משה לאמר 1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
ראה קראתי בשם בצלאל בן אורי בן חור למטה יהודה 2
Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,
ואמלא אתו רוח אלהים בחכמה ובתבונה ובדעת ובכל מלאכה 3
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere,
לחשב מחשבת לעשות בזהב ובכסף ובנחשת 4
ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
ובחרשת אבן למלאת ובחרשת עץ לעשות בכל מלאכה 5
marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
ואני הנה נתתי אתו את אהליאב בן אחיסמך למטה דן ובלב כל חכם לב נתתי חכמה ועשו את כל אשר צויתך 6
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
את אהל מועד ואת הארן לעדת ואת הכפרת אשר עליו ואת כל כלי האהל 7
tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
ואת השלחן ואת כליו ואת המנרה הטהרה ואת כל כליה ואת מזבח הקטרת 8
mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
ואת מזבח העלה ואת כל כליו ואת הכיור ואת כנו 9
et holocausti, et omnia vasa eorum, labium cum basi sua,
ואת בגדי השרד ואת בגדי הקדש לאהרן הכהן ואת בגדי בניו לכהן 10
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris.
ואת שמן המשחה ואת קטרת הסמים לקדש ככל אשר צויתך יעשו 11
oleum unctionis, et thymiama aromathum in Sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
ויאמר יהוה אל משה לאמר 12
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
ואתה דבר אל בני ישראל לאמר אך את שבתתי תשמרו כי אות הוא ביני וביניכם לדרתיכם--לדעת כי אני יהוה מקדשכם 13
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
ושמרתם את השבת כי קדש הוא לכם מחלליה מות יומת--כי כל העשה בה מלאכה ונכרתה הנפש ההוא מקרב עמיה 14
Custodite sabbatum meum. sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
ששת ימים יעשה מלאכה וביום השביעי שבת שבתון קדש ליהוה כל העשה מלאכה ביום השבת מות יומת 15
Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
ושמרו בני ישראל את השבת לעשות את השבת לדרתם ברית עולם 16
Custodiant filii Israel Sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
ביני ובין בני ישראל--אות הוא לעלם כי ששת ימים עשה יהוה את השמים ואת הארץ וביום השביעי שבת וינפש 17
inter me et filios Israel, signumque perpetuum. sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
ויתן אל משה ככלתו לדבר אתו בהר סיני שני לחת העדת--לחת אבן כתבים באצבע אלהים 18
Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

< שמות 31 >