< דברים 11 >

ואהבת את יהוה אלהיך ושמרת משמרתו וחקתיו ומשפטיו ומצותיו--כל הימים 1
Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta eius et ceremonias, iudicia atque mandata omni tempore.
וידעתם היום כי לא את בניכם אשר לא ידעו ואשר לא ראו את מוסר יהוה אלהיכם את גדלו--את ידו החזקה וזרעו הנטויה 2
Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum, extentumque brachium,
ואת אתתיו ואת מעשיו אשר עשה בתוך מצרים--לפרעה מלך מצרים ולכל ארצו 3
signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae eius,
ואשר עשה לחיל מצרים לסוסיו ולרכבו אשר הציף את מי ים סוף על פניהם ברדפם אחריכם ויאבדם יהוה עד היום הזה 4
omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus: quo modo operuerint eos aquae maris rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem:
ואשר עשה לכם במדבר עד באכם עד המקום הזה 5
vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum:
ואשר עשה לדתן ולאבירם בני אליאב בן ראובן אשר פצתה הארץ את פיה ותבלעם ואת בתיהם ואת אהליהם--ואת כל היקום אשר ברגליהם בקרב כל ישראל 6
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.
כי עיניכם הראת את כל מעשה יהוה הגדל אשר עשה 7
Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit,
ושמרתם את כל המצוה אשר אנכי מצוך היום--למען תחזקו ובאתם וירשתם את הארץ אשר אתם עברים שמה לרשתה 8
ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere Terram, ad quam ingredimini,
ולמען תאריכו ימים על האדמה אשר נשבע יהוה לאבתיכם לתת להם ולזרעם--ארץ זבת חלב ודבש 9
multoque in ea vivatis tempore: quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
כי הארץ אשר אתה בא שמה לרשתה--לא כארץ מצרים הוא אשר יצאתם משם אשר תזרע את זרעך והשקית ברגלך כגן הירק 10
Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut Terra Aegypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae:
והארץ אשר אתם עברים שמה לרשתה--ארץ הרים ובקעת למטר השמים תשתה מים 11
sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias.
ארץ אשר יהוה אלהיך דרש אתה תמיד עיני יהוה אלהיך בה--מרשית השנה ועד אחרית שנה 12
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
והיה אם שמע תשמעו אל מצותי אשר אנכי מצוה אתכם היום--לאהבה את יהוה אלהיכם ולעבדו בכל לבבכם ובכל נפשכם 13
Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
ונתתי מטר ארצכם בעתו יורה ומלקוש ואספת דגנך ותירשך ויצהרך 14
dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
ונתתי עשב בשדך לבהמתך ואכלת ושבעת 15
foenumque ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
השמרו לכם פן יפתה לבבכם וסרתם ועבדתם אלהים אחרים והשתחויתם להם 16
Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:
וחרה אף יהוה בכם ועצר את השמים ולא יהיה מטר והאדמה לא תתן את יבולה ואבדתם מהרה מעל הארץ הטבה אשר יהוה נתן לכם 17
iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de Terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
ושמתם את דברי אלה על לבבכם ועל נפשכם וקשרתם אתם לאות על ידכם והיו לטוטפת בין עיניכם 18
Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
ולמדתם אתם את בניכם לדבר בם בשבתך בביתך ובלכתך בדרך ובשכבך ובקומך 19
Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
וכתבתם על מזוזות ביתך ובשעריך 20
Scribes ea super postes et ianuas domus tuae:
למען ירבו ימיכם וימי בניכם על האדמה אשר נשבע יהוה לאבתיכם לתת להם--כימי השמים על הארץ 21
ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in Terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae.
כי אם שמר תשמרון את כל המצוה הזאת אשר אנכי מצוה אתכם--לעשתה לאהבה את יהוה אלהיכם ללכת בכל דרכיו--ולדבקה בו 22
Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, adhaerentes ei,
והוריש יהוה את כל הגוים האלה מלפניכם וירשתם גוים גדלים ועצמים מכם 23
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt.
כל המקום אשר תדרך כף רגלכם בו--לכם יהיה מן המדבר והלבנון מן הנהר נהר פרת ועד הים האחרון--יהיה גבלכם 24
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
לא יתיצב איש בפניכם פחדכם ומוראכם יתן יהוה אלהיכם על פני כל הארץ אשר תדרכו בה כאשר דבר לכם 25
Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
ראה אנכי נתן לפניכם--היום ברכה וקללה 26
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
את הברכה--אשר תשמעו אל מצות יהוה אלהיכם אשר אנכי מצוה אתכם היום 27
benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis:
והקללה אם לא תשמעו אל מצות יהוה אלהיכם וסרתם מן הדרך אשר אנכי מצוה אתכם היום ללכת אחרי אלהים אחרים--אשר לא ידעתם 28
maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
והיה כי יביאך יהוה אלהיך אל הארץ אשר אתה בא שמה לרשתה--ונתתה את הברכה על הר גרזים ואת הקללה על הר עיבל 29
Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:
הלא המה בעבר הירדן אחרי דרך מבוא השמש בארץ הכנעני הישב בערבה--מול הגלגל אצל אלוני מרה 30
qui sunt trans Iordanem post viam, quae vergit ad solis occubitum in Terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul.
כי אתם עברים את הירדן לבא לרשת את הארץ אשר יהוה אלהיכם נתן לכם וירשתם אתה וישבתם בה 31
Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
ושמרתם לעשות את כל החקים ואת המשפטים אשר אנכי נתן לפניכם היום 32
Videte ergo ut impleatis ceremonias atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.

< דברים 11 >