< דניאל 12 >

ובעת ההיא יעמד מיכאל השר הגדול העמד על בני עמך והיתה עת צרה אשר לא נהיתה מהיות גוי עד העת ההיא ובעת ההיא ימלט עמך כל הנמצא כתוב בספר 1
In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
ורבים מישני אדמת עפר יקיצו אלה לחיי עולם ואלה לחרפות לדראון עולם 2
Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in opprobrium ut videant semper
והמשכלים--יזהרו כזהר הרקיע ומצדיקי הרבים ככוכבים לעולם ועד 3
Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
ואתה דניאל סתם הדברים וחתם הספר--עד עת קץ ישטטו רבים ותרבה הדעת 4
Tu autem Daniel claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia
וראיתי אני דניאל והנה שנים אחרים עמדים אחד הנה לשפת היאר ואחד הנה לשפת היאר 5
Et vidi ego Daniel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
ויאמר לאיש לבוש הבדים אשר ממעל למימי היאר עד מתי קץ הפלאות 6
Et dixi viro qui erat indutus lineis qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium
ואשמע את האיש לבוש הבדים אשר ממעל למימי היאר וירם ימינו ושמאלו אל השמים וישבע בחי העולם כי למועד מועדים וחצי וככלות נפץ יד עם קדש--תכלינה כל אלה 7
Et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus et tempora et dimidium temporis Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti complebuntur universa haec
ואני שמעתי ולא אבין ואמרה--אדני מה אחרית אלה 8
Et ego audivi et non intellexi Et dixi Domine mi quid erit post haec
ויאמר לך דניאל כי סתמים וחתמים הדברים עד עת קץ 9
Et ait Vade Daniel quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus
יתבררו ויתלבנו ויצרפו רבים והרשיעו רשעים ולא יבינו כל רשעים והמשכלים יבינו 10
Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intelligent omnes impii porro docti intelligent
ומעת הוסר התמיד ולתת שקוץ שמם--ימים אלף מאתים ותשעים 11
Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolationem dies mille ducenti nonaginta
אשרי המחכה ויגיע לימים--אלף שלש מאות שלשים וחמשה 12
Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque
ואתה לך לקץ ותנוח ותעמד לגרלך לקץ הימין 13
Tu autem vade ad praefinitum et requiesces et stabis in sorte tua in finem dierum

< דניאל 12 >