< שמואל ב 8 >

ויהי אחרי כן ויך דוד את פלשתים ויכניעם ויקח דוד את מתג האמה מיד פלשתים 1
Factum est autem post haec percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David Frenum tributi de manu Philisthiim.
ויך את מואב וימדדם בחבל השכב אותם ארצה וימדד שני חבלים להמית ומלא החבל להחיות ותהי מואב לדוד לעבדים נשאי מנחה 2
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
ויך דוד את הדדעזר בן רחב מלך צובה בלכתו להשיב ידו בנהר (פרת) 3
Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
וילכד דוד ממנו אלף ושבע מאות פרשים ועשרים אלף איש רגלי ויעקר דוד את כל הרכב ויותר ממנו מאה רכב 4
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
ותבא ארם דמשק לעזר להדדעזר מלך צובה ויך דוד בארם עשרים ושנים אלף איש 5
Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
וישם דוד נצבים בארם דמשק ותהי ארם לדוד לעבדים נושאי מנחה וישע יהוה את דוד בכל אשר הלך 6
Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
ויקח דוד את שלטי הזהב אשר היו אל עבדי הדדעזר ויביאם ירושלם 7
Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem.
ומבטח ומברתי ערי הדדעזר לקח המלך דוד נחשת--הרבה מאד 8
Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David aes multum nimis, de quo fecit Salomon omnia vasa aurea in templo: et mare aeneum, et columnas et altare.
וישמע תעי מלך חמת כי הכה דוד את כל חיל הדדעזר 9
Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
וישלח תעי את יורם בנו אל המלך דוד לשאל לו לשלום ולברכו על אשר נלחם בהדדעזר ויכהו--כי איש מלחמות תעי היה הדדעזר ובידו היו כלי כסף וכלי זהב--וכלי נחשת 10
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea:
גם אתם הקדיש המלך דוד ליהוה עם הכסף והזהב אשר הקדיש מכל הגוים אשר כבש 11
quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,
מארם וממואב ומבני עמון ומפלשתים ומעמלק ומשלל הדדעזר בן רחב מלך צובה 12
de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
ויעש דוד שם בשבו מהכותו את ארם בגיא מלח--שמונה עשר אלף 13
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in Valle Salinarum, caesis decem et octo millibus et in Gebelem ad viginti tria millia:
וישם באדום נצבים בכל אדום שם נצבים ויהי כל אדום עבדים לדוד ויושע יהוה את דוד בכל אשר הלך 14
et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David. et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
וימלך דוד על כל ישראל ויהי דוד עשה משפט וצדקה--לכל עמו 15
Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
ויואב בן צרויה על הצבא ויהושפט בן אחילוד מזכיר 16
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:
וצדוק בן אחיטוב ואחימלך בן אביתר כהנים ושריה סופר 17
et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
ובניהו בן יהוידע והכרתי והפלתי ובני דוד כהנים היו 18
Banaias autem filius Ioiadae super cerethi et phelethi: filii autem David sacerdotes erant.

< שמואל ב 8 >