< דברי הימים ב 36 >

ויקחו עם הארץ את יהואחז בן יאשיהו וימליכהו תחת אביו בירושלם 1
Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae, et constituit regem pro patre suo in Ierusalem.
בן שלוש ועשרים שנה יואחז במלכו ושלשה חדשים מלך בירושלם 2
Vigintitrium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem.
ויסירהו מלך מצרים בירושלם ויענש את הארץ מאה ככר כסף וככר זהב 3
Amovit autem eum rex Aegypti cum venisset in Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
וימלך מלך מצרים את אליקים אחיו על יהודה וירושלם ויסב את שמו יהויקים ואת יואחז אחיו לקח נכו ויביאהו מצרימה 4
Constituitque pro eo regem, Eliakim fratrem eius, super Iuda et Ierusalem: et vertit nomen eius Ioakim: ipsum vero Ioachaz tulit secum, et abduxit in Aegyptum.
בן עשרים וחמש שנה יהויקים במלכו ואחת עשרה שנה מלך בירושלם ויעש הרע בעיני יהוה אלהיו 5
Vigintiquinque annorum erat Ioakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.
עליו עלה נבוכדנאצר מלך בבל ויאסרהו בנחשתים להליכו בבלה 6
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.
ומכלי בית יהוה הביא נבוכדנאצר לבבל ויתנם בהיכלו בבבל 7
Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
ויתר דברי יהויקים ותעבתיו אשר עשה והנמצא עליו--הנם כתובים על ספר מלכי ישראל ויהודה וימלך יהויכין בנו תחתיו 8
Reliqua autem verborum Ioakim, et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in Libro regum Iuda et Israel. Regnavit autem Ioachin filius eius pro eo.
בן שמונה שנים יהויכין במלכו ושלשה חדשים ועשרת ימים מלך בירושלם ויעש הרע בעיני יהוה 9
Octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus, ac decem diebus regnavit in Ierusalem, fecitque malum in conspectu Domini.
ולתשובת השנה שלח המלך נבוכדנאצר ויבאהו בבלה עם כלי חמדת בית יהוה וימלך את צדקיהו אחיו על יהודה וירושלם 10
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini: Regem vero constituit Sedechiam patruum eius super Iuda et Ierusalem.
בן עשרים ואחת שנה צדקיהו במלכו ואחת עשרה שנה מלך בירושלם 11
Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem.
ויעש הרע בעיני יהוה אלהיו לא נכנע מלפני ירמיהו הנביא--מפי יהוה 12
Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Ieremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini.
וגם במלך נבוכדנאצר מרד אשר השביעו באלהים ויקש את ערפו ויאמץ את לבבו משוב אל יהוה אלהי ישראל 13
A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel.
גם כל שרי הכהנים והעם הרבו למעול (למעל) מעל ככל תעבות הגוים ויטמאו את בית יהוה אשר הקדיש בירושלם 14
Sed et universi principes sacerdotum, et populus, praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes Gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Ierusalem.
וישלח יהוה אלהי אבותיהם עליהם ביד מלאכיו--השכם ושלוח כי חמל על עמו ועל מעונו 15
Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nunciorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
ויהיו מלעבים במלאכי האלהים ובוזים דבריו ומתעתעים בנבאיו עד עלות חמת יהוה בעמו--עד לאין מרפא 16
At illi subsannabant nuncios Dei, et parvipendebant sermones eius, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
ויעל עליהם את מלך כשדיים (כשדים) ויהרג בחוריהם בחרב בבית מקדשם ולא חמל על בחור ובתולה זקן וישש הכל נתן בידו 17
Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui, non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius.
וכל כלי בית האלהים הגדלים והקטנים ואצרות בית יהוה ואצרות המלך ושריו--הכל הביא בבל 18
Universaque vasa domus Domini tam maiora, quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum transtulit in Babylonem.
וישרפו את בית האלהים וינתצו את חומת ירושלם וכל ארמנותיה שרפו באש וכל כלי מחמדיה להשחית 19
Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Ierusalem, universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
ויגל השארית מן החרב אל בבל ויהיו לו ולבניו לעבדים עד מלך מלכות פרס 20
Siquis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum,
למלאות דבר יהוה בפי ירמיהו עד רצתה הארץ את שבתותיה כל ימי השמה שבתה למלאות שבעים שנה 21
ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
ובשנת אחת לכורש מלך פרס לכלות דבר יהוה בפי ירמיהו--העיר יהוה את רוח כורש מלך פרס ויעבר קול בכל מלכותו וגם במכתב לאמר 22
Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui iussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:
כה אמר כורש מלך פרס כל ממלכות הארץ נתן לי יהוה אלהי השמים והוא פקד עלי לבנות לו בית בירושלם אשר ביהודה מי בכם מכל עמו יהוה אלהיו עמו--ויעל 23
Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea: quis ex vobis est in omni populo eius? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

< דברי הימים ב 36 >