< דברי הימים ב 32 >
אחרי הדברים והאמת האלה בא סנחריב מלך אשור ויבא ביהודה ויחן על הערים הבצרות ויאמר לבקעם אליו | 1 |
Post quae et huiuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Iuda, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
וירא יחזקיהו כי בא סנחריב ופניו למלחמה על ירושלם | 2 |
Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Ierusalem,
ויועץ עם שריו וגבריו לסתום את מימי העינות אשר מחוץ לעיר ויעזרוהו | 3 |
inito cum principibus consilio, virisque fortissimis ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem: et hoc omnium decernente sententia,
ויקבצו עם רב--ויסתמו את כל המעינות ואת הנחל השוטף בתוך הארץ לאמר למה יבואו מלכי אשור ומצאו מים רבים | 4 |
congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
ויתחזק ויבן את כל החומה הפרוצה ויעל על המגדלות ולחוצה החומה אחרת ויחזק את המלוא עיר דויד ויעש שלח לרב ומגנים | 5 |
Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et extruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in Civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:
ויתן שרי מלחמות על העם ויקבצם אליו אל רחוב שער העיר וידבר על לבבם לאמר | 6 |
constituitque principes bellatorum in exercitu: et convocavit universos in platea portae civitatis, ac locutus est ad cor eorum dicens:
חזקו ואמצו--אל תיראו ואל תחתו מפני מלך אשור ומלפני כל ההמון אשר עמו כי עמנו רב מעמו | 7 |
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
עמו זרוע בשר ועמנו יהוה אלהינו לעזרנו ולהלחם מלחמתנו ויסמכו העם על דברי יחזקיהו מלך יהודה | 8 |
Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda.
אחר זה שלח סנחריב מלך אשור עבדיו ירושלימה והוא על לכיש וכל ממשלתו עמו--על יחזקיהו מלך יהודה ועל כל יהודה אשר בירושלם לאמר | 9 |
Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Ierusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Iuda, et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens:
כה אמר סנחריב מלך אשור על מה אתם בטחים וישבים במצור בירושלם | 10 |
Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem?
הלא יחזקיהו מסית אתכם לתת אתכם למות ברעב ובצמא לאמר יהוה אלהינו--יצילנו מכף מלך אשור | 11 |
Num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
הלא הוא יחזקיהו הסיר את במתיו ואת מזבחתיו ויאמר ליהודה ולירושלם לאמר לפני מזבח אחד תשתחוו ועליו תקטירו | 12 |
Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et praecepit Iuda et Ierusalem, dicens: Coram altare uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum?
הלא תדעו מה עשיתי אני ואבותי לכל עמי הארצות היכול יכלו אלהי גוי הארצות להציל את ארצם מידי | 13 |
An ignoratis quae ego fecerim, et patres mei cunctis terrarum populis? numquid praevaluerunt dii gentium, omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea?
מי בכל אלהי הגוים האלה אשר החרימו אבותי אשר יכול להציל את עמו מידי כי יוכל אלהיכם להציל אתכם מידי | 14 |
Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?
ועתה אל ישיא אתכם חזקיהו ואל יסית אתכם כזאת ואל תאמינו לו--כי לא יוכל כל אלוה כל גוי וממלכה להציל עמו מידי ומיד אבותי אף כי אלהיכם לא יצילו אתכם מידי | 15 |
Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
ועוד דברו עבדיו על יהוה האלהים ועל יחזקיהו עבדו | 16 |
Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum eius.
וספרים כתב--לחרף ליהוה אלהי ישראל ולאמר עליו לאמר כאלהי גויי הארצות אשר לא הצילו עמם מידי--כן לא יציל אלהי יחזקיהו עמו מידי | 17 |
epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israel, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista.
ויקראו בקול גדול יהודית על עם ירושלם אשר על החומה ליראם ולבהלם--למען ילכדו את העיר | 18 |
Insuper et clamore magno, lingua Iudaica contra populum, qui sedebat in muris Ierusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
וידברו אל אלהי ירושלם כעל אלהי עמי הארץ--מעשה ידי האדם | 19 |
Locutusque est contra Deum Ierusalem, sicut adversum deos populorum terrae, opera manuum hominum.
ויתפלל יחזקיהו המלך וישעיהו בן אמוץ הנביא--על זאת ויזעקו השמים | 20 |
Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in caelum.
וישלח יהוה מלאך ויכחד כל גבור חיל ונגיד ושר במחנה מלך אשור וישב בבשת פנים לארצו ויבא בית אלהיו ומיציאו (ומיציאי) מעיו שם הפילהו בחרב | 21 |
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: Reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum Dei sui, filii qui egressi fuerant de utero eius, interfecerunt eum gladio.
ויושע יהוה את יחזקיהו ואת ישבי ירושלם מיד סנחריב מלך אשור--ומיד כל וינהלם מסביב | 22 |
Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et praestitit eis quietem per circuitum.
ורבים מביאים מנחה ליהוה לירושלם ומגדנות ליחזקיהו מלך יהודה וינשא לעיני כל הגוים מאחרי כן | 23 |
Multi etiam deferebant hostias, et sacrificia Domino in Ierusalem, et munera Ezechiae regi Iuda: qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
בימים ההם חלה יחזקיהו עד למות ויתפלל אל יהוה ויאמר לו ומופת נתן לו | 24 |
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.
ולא כגמל עליו השיב יחזקיהו כי גבה לבו ויהי עליו קצף ועל יהודה וירושלם | 25 |
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iuda et Ierusalem.
ויכנע יחזקיהו בגבה לבו הוא ויושבי ירושלם ולא בא עליהם קצף יהוה בימי יחזקיהו | 26 |
Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse, quam habitatores Ierusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.
ויהי ליחזקיהו עשר וכבוד הרבה מאד ואצרות עשה לו לכסף ולזהב ולאבן יקרה ולבשמים ולמגנים ולכל כלי חמדה | 27 |
Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti et auri et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
ומסכנות--לתבואת דגן ותירוש ויצהר וארות לכל בהמה ובהמה ועדרים לאורת | 28 |
Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et praesepia omnium iumentorum, caulasque pecorum,
וערים עשה לו ומקנה צאן ובקר לרב כי נתן לו אלהים רכוש רב מאד | 29 |
et urbes sex aedificavit sibi: habebat quippe greges ovium, et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
והוא יחזקיהו סתם את מוצא מימי גיחון העליון ויישרם למטה מערבה לעיר דויד ויצלח יחזקיהו בכל מעשהו | 30 |
Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad Occidentem Urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.
וכן במליצי שרי בבל המשלחים עליו לדרש המופת אשר היה בארץ עזבו האלהים--לנסותו לדעת כל בלבבו | 31 |
Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius.
ויתר דברי יחזקיהו וחסדיו--הנם כתובים בחזון ישעיהו בן אמוץ הנביא על ספר מלכי יהודה וישראל | 32 |
Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro regum Iuda et Israel.
וישכב יחזקיהו עם אבתיו ויקברהו במעלה קברי בני דויד וכבוד עשו לו במותו כל יהודה וישבי ירושלם וימלך מנשה בנו תחתיו | 33 |
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit eius exequias universus Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: regnavitque Manasses filius eius pro eo.