< דברי הימים א 29 >

ויאמר דויד המלך לכל הקהל שלמה בני אחד בחר בו אלהים נער ורך והמלאכה גדולה--כי לא לאדם הבירה כי ליהוה אלהים 1
Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.
וככל כחי הכינותי לבית אלהי הזהב לזהב והכסף לכסף והנחשת לנחשת הברזל לברזל והעצים לעצים אבני שהם ומלואים אבני פוך ורקמה וכל אבן יקרה ואבני שיש--לרב 2
Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
ועוד ברצותי בבית אלהי יש לי סגלה זהב וכסף נתתי לבית אלהי למעלה מכל הכינותי לבית הקדש 3
et super haec, quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, quae praeparavi in aedem sanctam.
שלשת אלפים ככרי זהב מזהב אופיר ושבעת אלפים ככר כסף מזקק לטוח קירות הבתים 4
Tria millia talenta auri de auro Ophir: et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
לזהב לזהב ולכסף לכסף ולכל מלאכה ביד חרשים ומי מתנדב למלאות ידו היום ליהוה 5
Et, ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
ויתנדבו שרי האבות ושרי שבטי ישראל ושרי האלפים והמאות ולשרי מלאכת המלך 6
Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
ויתנו לעבודת בית האלהים זהב ככרים חמשת אלפים ואדרכנים רבו וכסף ככרים עשרת אלפים ונחשת רבו ושמונת אלפים ככרים וברזל מאה אלף ככרים 7
Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.
והנמצא אתו אבנים נתנו לאוצר בית יהוה--על יד יחיאל הגרשני 8
Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini, per manum Iahiel Gersonitis.
וישמחו העם על התנדבם כי בלב שלם התנדבו ליהוה וגם דויד המלך שמח שמחה גדולה 9
Laetatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex laetatus est gaudio magno.
ויברך דויד את יהוה לעיני כל הקהל ויאמר דויד ברוך אתה יהוה אלהי ישראל אבינו מעולם ועד עולם 10
Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es Domine Deus Israel patris nostri ab aeterno in aeternum.
לך יהוה הגדלה והגבורה והתפארת והנצח וההוד כי כל בשמים ובארץ לך יהוה הממלכה והמתנשא לכל לראש 11
Tua est Domine magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt, et in terra, tua sunt: tuum Domine regnum, et tu es super omnes principes.
והעשר והכבוד מלפניך ואתה מושל בכל ובידך כח וגבורה ובידך לגדל ולחזק לכל 12
Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
ועתה אלהינו מודים אנחנו לך ומהללים לשם תפארתך 13
Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
וכי מי אני ומי עמי כי נעצר כח להתנדב כזאת כי ממך הכל ומידך נתנו לך 14
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus dedimus tibi.
כי גרים אנחנו לפניך ותושבים ככל אבתינו כצל ימינו על הארץ ואין מקוה 15
Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
יהוה אלהינו--כל ההמון הזה אשר הכיננו לבנות לך בית לשם קדשך מידך היא (הוא) ולך הכל 16
Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
וידעתי אלהי--כי אתה בחן לבב ומישרים תרצה אני בישר לבבי התנדבתי כל אלה ועתה עמך הנמצאו פה ראיתי בשמחה להתנדב לך 17
Scio Deus meus quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
יהוה אלהי אברהם יצחק וישראל אבתינו שמרה זאת לעולם ליצר מחשבות לבב עמך והכן לבבם אליך 18
Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
ולשלמה בני תן לבב שלם לשמור מצותיך עדותיך וחקיך ולעשות הכל ולבנות הבירה אשר הכינותי 19
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et ceremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem, cuius impensas paravi.
ויאמר דויד לכל הקהל ברכו נא את יהוה אלהיכם ויברכו כל הקהל ליהוה אלהי אבתיהם ויקדו וישתחוו ליהוה ולמלך 20
Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
ויזבחו ליהוה זבחים ויעלו עלות ליהוה למחרת היום ההוא--פרים אלף אלים אלף כבשים אלף ונסכיהם וזבחים לרב לכל ישראל 21
Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
ויאכלו וישתו לפני יהוה ביום ההוא--בשמחה גדולה וימליכו שנית לשלמה בן דויד וימשחו ליהוה לנגיד ולצדוק לכהן 22
Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
וישב שלמה על כסא יהוה למלך תחת דויד אביו--ויצלח וישמעו אליו כל ישראל 23
Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel.
וכל השרים והגברים וגם כל בני המלך דויד--נתנו יד תחת שלמה המלך 24
Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
ויגדל יהוה את שלמה למעלה לעיני כל ישראל ויתן עליו הוד מלכות אשר לא היה על כל מלך לפניו על ישראל 25
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
ודויד בן ישי מלך על כל ישראל 26
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel.
והימים אשר מלך על ישראל--ארבעים שנה בחברון מלך שבע שנים ובירושלם מלך שלשים ושלוש 27
Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Ierusalem annis trigintatribus.
וימת בשיבה טובה שבע ימים עשר וכבוד וימלך שלמה בנו תחתיו 28
Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria. et regnavit Salomon filius eius pro eo.
ודברי דויד המלך הראשנים והאחרנים--הנם כתובים על דברי שמואל הראה ועל דברי נתן הנביא ועל דברי גד החזה 29
Gesta autem David regis priora, et novissima scripta sunt in Libro Samuelis Videntis, et in Libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad Videntis:
עם כל מלכותו וגבורתו והעתים אשר עברו עליו ועל ישראל ועל כל ממלכות הארצות 30
Universique regni eius, et fortitudinis, et temporum, quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.

< דברי הימים א 29 >