< Lukas 3 >
1 Im fünfzehnten Jahre aber der Regierung des Kaisers Tiberius, da Pontius Pilatus Landpfleger war von Judäa, und Herodes Vierfürst von Galiläa, sein Bruder, Philippus, aber Vierfürst von Ituräa und von der Gegend Trachonitis, und Lysanias Vierfürst von Abilene.
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galiaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
2 Unter den Hohenpriestern Hannas und Kajaphas geschah die Rede Gottes zu Johannes, dem Sohn des Zacharias, in der Wüste.
sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariae filium, in deserto.
3 Und er kam in all die Umgegend des Jordan und predigte die Taufe der Buße zur Vergebung der Sünden.
Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,
4 Wie geschrieben ist im Buch der Worte des Propheten Jesajas, der da sagt: Die Stimme eines Rufenden in der Wüste: Bereitet den Weg des Herrn, machet Seine Pfade gerade!
sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius:
5 Jegliches Tal soll ausgefüllt und aller Berg und Hügel erniedrigt, und was krumm ist, soll gerade, und was rauh ist, zu ebenen Wegen werden.
omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa: et aspera in vias planas:
6 Und alles Fleisch soll das Heil Gottes sehen.
et videbit omnis caro salutare Dei.
7 Er sprach nun zu dem Gedränge, das herauszog, um sich von ihm taufen zu lassen: Ihr Otterngezüchte, wer hat euch gewiesen, vor dem kommenden Zorn zu fliehen?
Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
8 So tut nun würdige Früchte der Buße und fanget nicht an, in euch zu sagen: Wir haben Abraham zum Vater; denn ich sage euch: Gott kann aus diesen Steinen dem Abraham Kinder erwecken.
Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
9 Schon ist aber auch die Axt den Bäumen an die Wurzel gelegt. Jeglicher Baum nun, der nicht gute Frucht trägt, wird abgehauen und ins Feuer geworfen.
Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
10 Und es fragte ihn das Gedränge und sprach: Was sollen wir denn tun?
Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus?
11 Er antwortete aber und sprach zu ihnen: Wer zwei Röcke hat, der gebe dem ab, der keinen hat, und wer Speise hat, der tue ähnliches.
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
12 Es kamen aber auch Zöllner, sich taufen zu lassen, und sprachen zu ihm: Lehrer, was sollen wir tun?
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
13 Er aber sprach zu ihnen: Fordert nicht mehr ein, denn euch verordnet ist.
At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14 Es fragten ihn aber auch Kriegsleute und sagten: Und was sollen wir tun? Und er sprach zu ihnen: Tut niemand Gewalt an und gebet niemand fälschlich an, und lasset euch an eurem Solde genügen!
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: sed contenti estote stipendiis vestris.
15 Da das Volk aber in Erwartung war, und alle in ihrem Herzen von Johannes dachten, ob er nicht Christus wäre,
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus:
16 Antwortete Johannes allen und sprach: Ich taufe euch zwar mit Wasser; aber es kommt ein Stärkerer denn ich, Dem ich nicht genugsam bin, die Riemen Seiner Schuhe zu lösen, Der wird euch mit Heiligem Geiste und mit Feuer taufen.
respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne:
17 Der hat die Wurfschaufel in Seiner Hand, und wird Seine Tenne fegen, und den Weizen in Seine Scheune sammeln, die Spreu aber mit unauslöschlichem Feuer verbrennen.
cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili.
18 Vieles nun, auch anderes ermahnte er das Volk, da er die gute Botschaft verkündete.
Multa quidem, et alia exhortans evangelizabat populo.
19 Der Vierfürst Herodes aber, der von ihm gerügt ward ob Herodias, seines Bruders Weib, und ob all des Übels, das Herodes getan,
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
20 Tat zu dem allen auch dieses hinzu, daß er den Johannes ins Gefängnis einschloß.
adiecit et hoc super omnia, et inclusit Ioannem in carcere.
21 Es geschah aber, da alles Volk sich taufen ließ, und Jesus Sich taufen ließ und betete, daß sich der Himmel auftat,
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est caelum:
22 Und der Heilige Geist in leibhafter Gestalt wie eine Taube auf Ihn herabstieg, und eine Stimme vom Himmel geschah und sprach: Du bist Mein geliebter Sohn! An Dir habe Ich Wohlgefallen.
et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
23 Und Jesus Selbst war bei dreißig Jahren alt, da Er anfing, und war, wie man dachte, ein Sohn Josephs, des Eli,
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
24 Des Matthat, des Levi, des Melchi, des Jannah, des Joseph;
qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iamne, qui fuit Ioseph,
25 Des Mattathiah, des Amos, des Nahum, des Esli, des Naggai;
qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
26 Des Maath, des Mattathiah, des Semei, des Joseph, des Judah,
qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda,
27 Des Johannah, des Resa, des Zorobabel, des Salathiel, des Neri;
qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri,
28 Des Melchi, des Addi, des Kosam, des Elmodam, des Er,
qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
29 Des Jose, des Elieser, des Jorim, des Matthat, des Levi,
qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
30 Des Simeon, des Judah, des Joseph, des Jonan, des Eliakim,
qui fuit Simeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliakim,
31 Des Melea, des Mainan, des Mattatha, des Nathan, des David,
qui fuit Melcha, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
32 Des Isai, des Obed, des Boas, des Salmon, des Nahasson,
qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33 Des Amminadab, des Aram, des Esrom, des Perez, des Judah,
qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,
34 Des Jakob, des Isaak, des Abraham, des Tharah, des Nachor,
qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35 Des Seruch, des Regu, des Peleg, des Eber, des Selah,
qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
36 Des Kainan, des Arphachschad, des Sem, des Noach, des Lamech,
qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37 Des Methusalach, des Henoch, des Jared, des Maleleel, des Kainan,
qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38 Des Enosch, des Seth, des Adam, der war Gottes.
qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.