< Salme 14 >
1 (Til sangmesteren. Af David.) Dårerne siger i Hjertet: "Der er ingen Gud!" Slet og afskyeligt handler de, ingen gør godt.
Psalmus David, in finem. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 HERREN skuer ned fra Himlen på Menneskens Børn for at se, om der findes en forstandig, nogen, der søger Gud.
Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Afveget er alle, til Hobe fordærvet, ingen gør godt, end ikke een!
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Er alle de Udådsmænd da uden Forstand, der æder mit Folk, som åd de Brød, og ikke påkalder HERREN?
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Af Rædsel gribes de da, thi Gud er i de retfærdiges Slægt.
Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Gør kun den armes Råd til Skamme, HERREN er dog hans Tilflugt.
Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.
7 Ak, kom dog fra Zion Israels Frelse! Når HERREN vender Folkets Skæbne, skal Jakob juble, Israel glædes!
Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exultabit Iacob, et laetabitur Israel.