< 羅馬書 4 >

1 如此說來,我們的祖宗亞伯拉罕憑着肉體得了甚麼呢?
Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
2 倘若亞伯拉罕是因行為稱義,就有可誇的;只是在上帝面前並無可誇。
Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3 經上說甚麼呢?說:「亞伯拉罕信上帝,這就算為他的義。」
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatam est illi ad iustitiam.
4 做工的得工價,不算恩典,乃是該得的;
Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5 惟有不做工的,只信稱罪人為義的上帝,他的信就算為義。
Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiæ Dei.
6 正如大衛稱那在行為以外蒙上帝算為義的人是有福的。
Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus:
7 他說: 得赦免其過、遮蓋其罪的, 這人是有福的。
Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
8 主不算為有罪的, 這人是有福的。
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9 如此看來,這福是單加給那受割禮的人嗎?不也是加給那未受割禮的人嗎?因我們所說,亞伯拉罕的信,就算為他的義,
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad iustitiam.
10 是怎麼算的呢?是在他受割禮的時候呢?是在他未受割禮的時候呢?不是在受割禮的時候,乃是在未受割禮的時候。
Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
11 並且他受了割禮的記號,作他未受割禮的時候因信稱義的印證,叫他作一切未受割禮而信之人的父,使他們也算為義;
Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad iustitiam:
12 又作受割禮之人的父,就是那些不但受割禮,並且按我們的祖宗亞伯拉罕未受割禮而信之蹤跡去行的人。
et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis, qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
13 因為上帝應許亞伯拉罕和他後裔,必得承受世界,不是因律法,乃是因信而得的義。
Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini eius ut heres esset mundi: sed per iustitiam fidei.
14 若是屬乎律法的人才得為後嗣,信就歸於虛空,應許也就廢棄了。
Si enim qui ex lege, heredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
15 因為律法是惹動忿怒的;哪裏沒有律法,那裏就沒有過犯。
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex: nec prævaricatio.
16 所以人得為後嗣是本乎信,因此就屬乎恩,叫應許定然歸給一切後裔;不但歸給那屬乎律法的,也歸給那效法亞伯拉罕之信的。
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
17 亞伯拉罕所信的,是那叫死人復活、使無變為有的上帝,他在主面前作我們世人的父。如經上所記:「我已經立你作多國的父。」
(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
18 他在無可指望的時候,因信仍有指望,就得以作多國的父,正如先前所說:「你的後裔將要如此。」
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
19 他將近百歲的時候,雖然想到自己的身體如同已死,撒拉的生育已經斷絕,他的信心還是不軟弱;
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum: et emortuam vulvam Saræ:
20 並且仰望上帝的應許,總沒有因不信心裏起疑惑,反倒因信心裏得堅固,將榮耀歸給上帝,
In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
21 且滿心相信上帝所應許的必能做成。
plenissime sciens quia quæcumque promisit, potens est et facere.
22 所以,這就算為他的義。
Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
23 「算為他義」的這句話不是單為他寫的,
Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam:
24 也是為我們將來得算為義之人寫的,就是我們這信上帝使我們的主耶穌從死裏復活的人。
sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
25 耶穌被交給人,是為我們的過犯;復活,是為叫我們稱義。
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

< 羅馬書 4 >