< 詩篇 119 >
Alleluja. [Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.
Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
4 耶和華啊,你曾將你的訓詞吩咐我們, 為要我們殷勤遵守。
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
9 少年人用甚麼潔淨他的行為呢? 是要遵行你的話!
Beth In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
10 我一心尋求了你; 求你不要叫我偏離你的命令。
In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12 耶和華啊,你是應當稱頌的! 求你將你的律例教訓我!
Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 求你用厚恩待你的僕人,使我存活, 我就遵守你的話。
Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19 我是在地上作寄居的; 求你不要向我隱瞞你的命令!
Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 受咒詛、偏離你命令的驕傲人, 你已經責備他們。
Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 求你除掉我所受的羞辱和藐視, 因我遵守你的法度。
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 雖有首領坐着妄論我, 你僕人卻思想你的律例。
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
25 我的性命幾乎歸於塵土; 求你照你的話將我救活!
Daleth Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
26 我述說我所行的,你應允了我; 求你將你的律例教訓我!
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
28 我的心因愁苦而消化; 求你照你的話使我堅立!
Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
29 求你使我離開奸詐的道, 開恩將你的律法賜給我!
Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
31 我持守你的法度; 耶和華啊,求你不要叫我羞愧!
Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
32 你開廣我心的時候, 我就往你命令的道上直奔。
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
33 耶和華啊,求你將你的律例指教我, 我必遵守到底!
He Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
34 求你賜我悟性,我便遵守你的律法, 且要一心遵守。
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
35 求你叫我遵行你的命令, 因為這是我所喜樂的。
Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
36 求你使我的心趨向你的法度, 不趨向非義之財。
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
37 求你叫我轉眼不看虛假, 又叫我在你的道中生活。
Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
38 你向敬畏你的人所應許的話, 求你向僕人堅定!
Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
39 求你使我所怕的羞辱遠離我, 因你的典章本為美。
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
40 我羨慕你的訓詞; 求你使我在你的公義上生活!
Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.
41 耶和華啊,願你照你的話,使你的慈愛, 就是你的救恩,臨到我身上,
Vau Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
43 求你叫真理的話總不離開我口, 因我仰望你的典章。
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
46 我也要在君王面前論說你的法度, 並不至於羞愧。
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
47 我要在你的命令中自樂; 這命令素來是我所愛的。
Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
48 我又要遵行你的命令, 這命令素來是我所愛的; 我也要思想你的律例。
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
Zain Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi.
52 耶和華啊,我記念你從古以來的典章, 就得了安慰。
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
53 我見惡人離棄你的律法, 就怒氣發作,猶如火燒。
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
55 耶和華啊,我夜間記念你的名, 遵守你的律法。
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
57 耶和華是我的福分; 我曾說,我要遵守你的言語。
Heth Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
64 耶和華啊,你的慈愛遍滿大地; 求你將你的律例教訓我!
Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
66 求你將精明和知識賜給我, 因我信了你的命令。
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
68 你本為善,所行的也善; 求你將你的律例教訓我!
Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
69 驕傲人編造謊言攻擊我, 我卻要一心守你的訓詞。
Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
73 你的手製造我,建立我; 求你賜我悟性,可以學習你的命令!
Jod Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
75 耶和華啊,我知道你的判語是公義的; 你使我受苦是以誠實待我。
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77 願你的慈悲臨到我,使我存活, 因你的律法是我所喜愛的。
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
78 願驕傲人蒙羞,因為他們無理地傾覆我; 但我要思想你的訓詞。
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
Caph Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
82 我因盼望你的應許眼睛失明,說: 你何時安慰我?
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.
84 你僕人的年日有多少呢? 你幾時向逼迫我的人施行審判呢?
Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
86 你的命令盡都誠實; 他們無理地逼迫我,求你幫助我!
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me.
87 他們幾乎把我從世上滅絕, 但我沒有離棄你的訓詞。
Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
88 求你照你的慈愛將我救活, 我就遵守你口中的法度。
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
Lamed In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.
91 天地照你的安排存到今日; 萬物都是你的僕役。
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
92 我若不是喜愛你的律法, 早就在苦難中滅絕了!
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
93 我永不忘記你的訓詞, 因你用這訓詞將我救活了。
In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
94 我是屬你的,求你救我, 因我尋求了你的訓詞。
Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.
95 惡人等待我,要滅絕我, 我卻要揣摩你的法度。
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Mem Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
101 我禁止我腳走一切的邪路, 為要遵守你的話。
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
103 你的言語在我上膛何等甘美, 在我口中比蜜更甜!
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
104 我藉着你的訓詞得以明白, 所以我恨一切的假道。
A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
106 你公義的典章,我曾起誓遵守, 我必按誓而行。
Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
107 我甚是受苦; 耶和華啊,求你照你的話將我救活!
Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
108 耶和華啊,求你悅納我口中的讚美為供物, 又將你的典章教訓我!
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
109 我的性命常在危險之中, 我卻不忘記你的律法。
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
110 惡人為我設下網羅, 我卻沒有偏離你的訓詞。
Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
111 我以你的法度為永遠的產業, 因這是我心中所喜愛的。
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
112 我的心專向你的律例, 永遠遵行,一直到底。
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
113 心懷二意的人為我所恨; 但你的律法為我所愛。
Samech Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
114 你是我藏身之處,又是我的盾牌; 我甚仰望你的話語。
Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
115 作惡的人哪,你們離開我吧! 我好遵守我上帝的命令。
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
116 求你照你的話扶持我,使我存活, 也不叫我因失望而害羞。
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
117 求你扶持我,我便得救, 時常看重你的律例。
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
118 凡偏離你律例的人,你都輕棄他們, 因為他們的詭詐必歸虛空。
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
119 凡地上的惡人,你除掉他,好像除掉渣滓; 因此我愛你的法度。
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua.
Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
121 我行過公平和公義, 求你不要撇下我給欺壓我的人!
Ain Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me.
122 求你為僕人作保,使我得好處, 不容驕傲人欺壓我!
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
124 求你照你的慈愛待僕人, 將你的律例教訓我。
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
125 我是你的僕人,求你賜我悟性, 使我得知你的法度。
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 這是耶和華降罰的時候, 因人廢了你的律法。
Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.
127 所以,我愛你的命令勝於金子, 更勝於精金。
Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
128 你一切的訓詞,在萬事上我都以為正直; 我卻恨惡一切假道。
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
Phe Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
132 求你轉向我,憐憫我, 好像你素常待那些愛你名的人。
Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
133 求你用你的話使我腳步穩當, 不許甚麼罪孽轄制我。
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
134 求你救我脫離人的欺壓, 我要遵守你的訓詞。
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
136 我的眼淚下流成河, 因為他們不守你的律法。
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
137 耶和華啊,你是公義的; 你的判語也是正直的!
Sade Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
139 我心焦急,如同火燒, 因我敵人忘記你的言語。
Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
143 我遭遇患難愁苦, 你的命令卻是我所喜愛的。
Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
144 你的法度永遠是公義的; 求你賜我悟性,我就活了。
Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.
145 耶和華啊,我一心呼籲你; 求你應允我,我必謹守你的律例!
Coph Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.
146 我向你呼籲,求你救我! 我要遵守你的法度。
Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
148 我趁夜更未換將眼睜開, 為要思想你的話語。
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
149 求你照你的慈愛聽我的聲音; 耶和華啊,求你照你的典章將我救活!
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
151 耶和華啊,你與我相近; 你一切的命令盡都真實!
Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
152 我因學你的法度, 久已知道是你永遠立定的。
Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
153 求你看顧我的苦難,搭救我, 因我不忘記你的律法。
Res Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
154 求你為我辨屈,救贖我, 照你的話將我救活。
Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
156 耶和華啊,你的慈悲本為大; 求你照你的典章將我救活。
Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.
157 逼迫我的,抵擋我的,很多, 我卻沒有偏離你的法度。
Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
158 我看見奸惡的人就甚憎惡, 因為他們不遵守你的話。
Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
159 你看我怎樣愛你的訓詞! 耶和華啊,求你照你的慈愛將我救活!
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.
160 你話的總綱是真實; 你一切公義的典章是永遠長存。
Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161 首領無故地逼迫我, 但我的心畏懼你的言語。
Sin Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
163 謊話是我所恨惡所憎嫌的; 惟你的律法是我所愛的。
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
165 愛你律法的人有大平安, 甚麼都不能使他們絆腳。
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
166 耶和華啊,我仰望了你的救恩, 遵行了你的命令。
Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
168 我遵守了你的訓詞和法度, 因我一切所行的都在你面前。
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
169 耶和華啊,願我的呼籲達到你面前, 照你的話賜我悟性。
Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
171 願我的嘴發出讚美的話, 因為你將律例教訓我。
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
172 願我的舌頭歌唱你的話, 因你一切的命令盡都公義。
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
174 耶和華啊,我切慕你的救恩! 你的律法也是我所喜愛的。
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
175 願我的性命存活,得以讚美你! 願你的典章幫助我!
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
176 我如亡羊走迷了路,求你尋找僕人, 因我不忘記你的命令。
Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.]