< 箴言 31 >
Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
2 我的兒啊,我腹中生的兒啊, 我許願得的兒啊!我當怎樣教訓你呢?
Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?
3 不要將你的精力給婦女; 也不要有敗壞君王的行為。
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
4 利慕伊勒啊,君王喝酒,君王喝酒不相宜; 王子說濃酒在那裏也不相宜;
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
6 可以把濃酒給將亡的人喝, 把清酒給苦心的人喝,
Date siceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:
7 讓他喝了,就忘記他的貧窮, 不再記念他的苦楚。
ut bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:
aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
10 才德的婦人誰能得着呢? 她的價值遠勝過珍珠。
Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius.
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15 未到黎明她就起來, 把食物分給家中的人, 將當做的工分派婢女。
Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16 她想得田地就買來; 用手所得之利栽種葡萄園。
Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius.
Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21 她不因下雪為家裏的人擔心, 因為全家都穿着朱紅衣服。
Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22 她為自己製作繡花毯子; 她的衣服是細麻和紫色布做的。
Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius.
23 她丈夫在城門口與本地的長老同坐, 為眾人所認識。
Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.
25 能力和威儀是她的衣服; 她想到日後的景況就喜笑。
Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.
Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
Multae filiae congregaverunt sibi divitias: tu supergressa es universas.
30 艷麗是虛假的,美容是虛浮的; 惟敬畏耶和華的婦女必得稱讚。
Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31 願她享受操作所得的; 願她的工作在城門口榮耀她。
Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.