< 民數記 32 >
1 呂便子孫和迦得子孫的牲畜極其眾多;他們看見雅謝地和基列地是可牧放牲畜之地,
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer, et Galaad aptas animalibus alendis terras,
venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
3 「亞大錄、底本、雅謝、寧拉、希實本、以利亞利、示班、尼波、比穩,
Ataroth, et Dibon, et Iazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
4 就是耶和華在以色列會眾前面所攻取之地,是可牧放牲畜之地,你僕人也有牲畜」;
terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus iumenta plurima:
5 又說:「我們若在你眼前蒙恩,求你把這地給我們為業,不要領我們過約旦河。」
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Iordanem.
6 摩西對迦得子孫和呂便子孫說:「難道你們的弟兄去打仗,你們竟坐在這裏嗎?
Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
7 你們為何使以色列人灰心喪膽、不過去進入耶和華所賜給他們的那地呢?
Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?
8 我先前從加低斯‧巴尼亞打發你們先祖去窺探那地,他們也是這樣行。
nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam Terram?
9 他們上以實各谷,去窺探那地回來的時候,使以色列人灰心喪膽,不進入耶和華所賜給他們的地。
Cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Qui iratus iuravit, dicens:
11 『凡從埃及上來、二十歲以外的人斷不得看見我對亞伯拉罕、以撒、雅各起誓應許之地,因為他們沒有專心跟從我。
Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, Terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob: et noluerunt sequi me,
12 惟有基尼洗族耶孚尼的兒子迦勒和嫩的兒子約書亞可以看見,因為他們專心跟從我。』
præter Caleb filium Iephone Cenezæum, et Iosue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.
13 耶和華的怒氣向以色列人發作,使他們在曠野飄流四十年,等到在耶和華眼前行惡的那一代人都消滅了。
Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu eius.
14 誰知,你們起來接續先祖,增添罪人的數目,使耶和華向以色列大發烈怒。
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa, et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.
15 你們若退後不跟從他,他還要把以色列人撇在曠野,便是你們使這眾民滅亡。」
Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
16 兩支派的人挨近摩西,說:「我們要在這裏為牲畜壘圈,為婦人孩子造城。
At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula iumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:
17 我們自己要帶兵器行在以色列人的前頭,好把他們領到他們的地方;但我們的婦人孩子,因這地居民的緣故,要住在堅固的城內。
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
18 我們不回家,直等到以色列人各承受自己的產業。
Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel hereditatem suam:
19 我們不和他們在約旦河那邊一帶之地同受產業,因為我們的產業是坐落在約旦河東邊這裏。」
nec quidquam quæremus trans Iordanem, quia iam habemus nostram possessionem in orientali eius plaga.
20 摩西對他們說:「你們若這樣行,在耶和華面前帶着兵器出去打仗,
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
21 所有帶兵器的人都要在耶和華面前過約旦河,等他趕出他的仇敵,
et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
22 那地被耶和華制伏了,然後你們可以回來,向耶和華和以色列才為無罪,這地也必在耶和華面前歸你們為業。
et subiiciatur ei omnis Terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis coram Domino.
23 倘若你們不這樣行,就得罪耶和華,要知道你們的罪必追上你們。
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 如今你們口中所出的,只管去行,為你們的婦人孩子造城,為你們的羊群壘圈。」
Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac iumentis: et quod polliciti estis implete.
25 迦得子孫和呂便子孫對摩西說:「僕人要照我主所吩咐的去行。
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod iubet dominus noster.
26 我們的妻子、孩子、羊群,和所有的牲畜都要留在基列的各城。
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad:
27 但你的僕人,凡帶兵器的,都要照我主所說的話,在耶和華面前過去打仗。」
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu domine loqueris.
28 於是,摩西為他們囑咐祭司以利亞撒和嫩的兒子約書亞,並以色列眾支派的族長,說:
Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Iosue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:
29 「迦得子孫和呂便子孫,凡帶兵器在耶和華面前去打仗的,若與你們一同過約旦河,那地被你們制伏了,你們就要把基列地給他們為業。
Si transierint filii Gad, et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit Terra subiecta: date eis Galaad in possessionem.
30 倘若他們不帶兵器和你們一同過去,就要在迦南地你們中間得產業。」
Sin autem noluerint transire armati vobiscum in Terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
31 迦得子孫和呂便子孫回答說:「耶和華怎樣吩咐僕人,僕人就怎樣行。
Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
32 我們要帶兵器,在耶和華面前過去,進入迦南地,只是約旦河這邊、我們所得為業之地仍歸我們。」
ipsi armati pergemus coram Domino in Terram Chanaan, et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem.
33 摩西將亞摩利王西宏的國和巴珊王噩的國,連那地和周圍的城邑,都給了迦得子孫和呂便子孫,並約瑟的兒子瑪拿西半個支派。
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Igitur extruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,
et Etroth, et Sophan, et Iazer, et Iegbaa,
36 伯‧寧拉、伯‧哈蘭,都是堅固城。他們又壘羊圈。
et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
38 尼波、巴力‧免、西比瑪(尼波、巴力‧免,名字是改了的),又給他們所建造的城另起別名。
et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas extruxerunt.
39 瑪拿西的兒子瑪吉,他的子孫往基列去,佔了那地,趕出那裏的亞摩利人。
Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore eius.
40 摩西將基列賜給瑪拿西的兒子瑪吉,他子孫就住在那裏。
Dedit ergo Moyses Terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 瑪拿西的子孫睚珥去佔了基列的村莊,就稱這些村莊為哈倭特‧睚珥。
Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair, id est, Villas Iair.
42 挪巴去佔了基納和基納的鄉村,就按自己的名稱基納為挪巴。
Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.