< 民數記 13 >
ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 「你打發人去窺探我所賜給以色列人的迦南地,他們每支派中要打發一個人,都要作首領的。」
Mitte viros, qui considerent Terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
3 摩西就照耶和華的吩咐從巴蘭的曠野打發他們去;他們都是以色列人的族長。
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
De tribu Iuda, Caleb filium Iephone.
De tribu Issachar, Igal filium Ioseph.
De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
De tribu Beniamin, Phalti filium Raphu.
De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
11 約瑟的子孫,屬瑪拿西支派的有穌西的兒子迦底。
De tribu Ioseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
De tribu Aser, Sthur filium Michael.
De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
De tribu Gad, Guel filium Machi.
16 這就是摩西所打發、窺探那地之人的名字。摩西就稱嫩的兒子何希阿為約書亞。
hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue.
17 摩西打發他們去窺探迦南地,說:「你們從南地上山地去,
misit ergo eos Moyses ad considerandam Terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
18 看那地如何,其中所住的民是強是弱,是多是少,
considerate Terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris:
20 又看那地土是肥美是瘠薄,其中有樹木沒有。你們要放開膽量,把那地的果子帶些來。」(那時正是葡萄初熟的時候。)
humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus Terræ. Erat autem tempus quando iam præcoquæ uvæ vesci possunt.
21 他們上去窺探那地,從尋的曠野到利合,直到哈馬口。
Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
22 他們從南地上去,到了希伯崙;在那裏有亞衲族人亞希幔、示篩、撻買。(原來希伯崙城被建造比埃及的鎖安城早七年。)
Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac. nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
23 他們到了以實各谷,從那裏砍了葡萄樹的一枝,上頭有一掛葡萄,兩個人用槓抬着,又帶了些石榴和無花果來。(
Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:
24 因為以色列人從那裏砍來的那掛葡萄,所以那地方叫做以實各谷。)
qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
Reversique exploratores Terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
26 到了巴蘭曠野的加低斯,見摩西、亞倫,並以色列的全會眾,回報摩西、亞倫,並全會眾,又把那地的果子給他們看;
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus Terræ:
27 又告訴摩西說:「我們到了你所打發我們去的那地,果然是流奶與蜜之地;這就是那地的果子。
et narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:
28 然而住那地的民強壯,城邑也堅固寬大,並且我們在那裏看見了亞衲族的人。
sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
29 亞瑪力人住在南地;赫人、耶布斯人、亞摩利人住在山地;迦南人住在海邊並約旦河旁。」
Amalec habitat in meridie, Hethæus et Iebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis.
30 迦勒在摩西面前安撫百姓,說:「我們立刻上去得那地吧!我們足能得勝。」
Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam.
31 但那些和他同去的人說:「我們不能上去攻擊那民,因為他們比我們強壯。」
Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
32 探子中有人論到所窺探之地,向以色列人報惡信,說:「我們所窺探、經過之地是吞吃居民之地,我們在那裏所看見的人民都身量高大。
Detraxeruntque Terræ, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
33 我們在那裏看見亞衲族人,就是偉人;他們是偉人的後裔。據我們看,自己就如蚱蜢一樣;據他們看,我們也是如此。」
Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur.