< 馬太福音 5 >
1 耶穌看見這許多的人,就上了山,既已坐下,門徒到他跟前來,
Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
et aperiens os suum docebat eos dicens:
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
9 使人和睦的人有福了! 因為他們必稱為上帝的兒子。
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
11 「人若因我辱罵你們,逼迫你們,捏造各樣壞話毀謗你們,你們就有福了!
Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
12 應當歡喜快樂,因為你們在天上的賞賜是大的。在你們以前的先知,人也是這樣逼迫他們。」
gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 「你們是世上的鹽。鹽若失了味,怎能叫它再鹹呢?以後無用,不過丟在外面,被人踐踏了。
Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
15 人點燈,不放在斗底下,是放在燈臺上,就照亮一家的人。
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 你們的光也當這樣照在人前,叫他們看見你們的好行為,便將榮耀歸給你們在天上的父。」
Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est.
17 「莫想我來要廢掉律法和先知。我來不是要廢掉,乃是要成全。
Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
18 我實在告訴你們,就是到天地都廢去了,律法的一點一畫也不能廢去,都要成全。
Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
19 所以,無論何人廢掉這誡命中最小的一條,又教訓人這樣做,他在天國要稱為最小的。但無論何人遵行這誡命,又教訓人遵行,他在天國要稱為大的。
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20 我告訴你們,你們的義若不勝於文士和法利賽人的義,斷不能進天國。」
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21 「你們聽見有吩咐古人的話,說:『不可殺人』;又說:『凡殺人的難免受審判。』
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
22 只是我告訴你們,凡向弟兄動怒的,難免受審判;凡罵弟兄是拉加的,難免公會的審判;凡罵弟兄是魔利的,難免地獄的火。 (Geenna )
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis. (Geenna )
23 所以,你在祭壇上獻禮物的時候,若想起弟兄向你懷怨,
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
24 就把禮物留在壇前,先去同弟兄和好,然後來獻禮物。
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
25 你同告你的對頭還在路上,就趕緊與他和息,恐怕他把你送給審判官,審判官交付衙役,你就下在監裏了。
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
26 我實在告訴你,若有一文錢沒有還清,你斷不能從那裏出來。」
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.
28 只是我告訴你們,凡看見婦女就動淫念的,這人心裏已經與她犯姦淫了。
Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
29 若是你的右眼叫你跌倒,就剜出來丟掉,寧可失去百體中的一體,不叫全身丟在地獄裏。 (Geenna )
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Geenna )
30 若是右手叫你跌倒,就砍下來丟掉,寧可失去百體中的一體,不叫全身下入地獄。」 (Geenna )
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Geenna )
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 只是我告訴你們,凡休妻的,若不是為淫亂的緣故,就是叫她作淫婦了;人若娶這被休的婦人,也是犯姦淫了。」
Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 「你們又聽見有吩咐古人的話,說:『不可背誓,所起的誓總要向主謹守。』
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
34 只是我告訴你們,甚麼誓都不可起。不可指着天起誓,因為天是上帝的座位;
Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:
35 不可指着地起誓,因為地是他的腳凳;也不可指着耶路撒冷起誓,因為耶路撒冷是大君的京城;
neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
36 又不可指着你的頭起誓,因為你不能使一根頭髮變黑變白了。
neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37 你們的話,是,就說是;不是,就說不是;若再多說就是出於那惡者 。」
Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39 只是我告訴你們,不要與惡人作對。有人打你的右臉,連左臉也轉過來由他打;
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram:
40 有人想要告你,要拿你的裏衣,連外衣也由他拿去;
et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42 有求你的,就給他;有向你借貸的,不可推辭。」
Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 「你們聽見有話說:『當愛你的鄰舍,恨你的仇敵。』
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44 只是我告訴你們,要愛你們的仇敵,為那逼迫你們的禱告。
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
45 這樣就可以作你們天父的兒子;因為他叫日頭照好人,也照歹人;降雨給義人,也給不義的人。
ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
46 你們若單愛那愛你們的人,有甚麼賞賜呢?就是稅吏不也是這樣行嗎?
Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
47 你們若單請你弟兄的安,比人有甚麼長處呢?就是外邦人不也是這樣行嗎?
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.