< 馬太福音 14 >
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu:
2 就對臣僕說:「這是施洗的約翰從死裏復活,所以這些異能從他裏面發出來。」
et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3 起先,希律為他兄弟腓力的妻子希羅底的緣故,把約翰拿住,鎖在監裏。
Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
5 希律就想要殺他,只是怕百姓,因為他們以約翰為先知。
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
6 到了希律的生日,希羅底的女兒在眾人面前跳舞,使希律歡喜。
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.
Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 女兒被母親所使,就說:「請把施洗約翰的頭放在盤子裏,拿來給我。」
At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ.
9 王便憂愁,但因他所起的誓,又因同席的人,就吩咐給她;
Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari.
Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
11 把頭放在盤子裏,拿來給了女子;女子拿去給她母親。
Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12 約翰的門徒來,把屍首領去埋葬了,就去告訴耶穌。
Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu.
13 耶穌聽見了,就上船從那裏獨自退到野地裏去。眾人聽見,就從各城裏步行跟隨他。
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14 耶穌出來,見有許多的人,就憐憫他們,治好了他們的病人。
Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15 天將晚的時候,門徒進前來,說:「這是野地,時候已經過了,請叫眾人散開,他們好往村子裏去,自己買吃的。」
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces.
Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
19 於是吩咐眾人坐在草地上,就拿着這五個餅,兩條魚,望着天祝福,擘開餅,遞給門徒,門徒又遞給眾人。
Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 他們都吃,並且吃飽了,把剩下的零碎收拾起來,裝滿了十二個籃子。
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis.
22 耶穌隨即催門徒上船,先渡到那邊去,等他叫眾人散開。
Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 散了眾人以後,他就獨自上山去禱告。到了晚上,只有他一人在那裏。
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 門徒看見他在海面上走,就驚慌了,說:「是個鬼怪!」便害怕,喊叫起來。
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
27 耶穌連忙對他們說:「你們放心,是我,不要怕!」
Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
28 彼得說:「主,如果是你,請叫我從水面上走到你那裏去。」
Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
29 耶穌說:「你來吧。」彼得就從船上下去,在水面上走,要到耶穌那裏去;
At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
30 只因見風甚大,就害怕,將要沉下去,便喊着說:「主啊,救我!」
Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
31 耶穌趕緊伸手拉住他,說:「你這小信的人哪,為甚麼疑惑呢?」
Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 在船上的人都拜他,說:「你真是上帝的兒子了。」
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es.
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 那裏的人一認出是耶穌,就打發人到周圍地方去,把所有的病人帶到他那裏,
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
36 只求耶穌准他們摸他的衣裳繸子;摸着的人就都好了。
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.