< 利未記 4 >

1 耶和華對摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 「你曉諭以色列人說:若有人在耶和華所吩咐不可行的甚麼事上誤犯了一件,
Loquere filiis Israel: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
3 或是受膏的祭司犯罪,使百姓陷在罪裏,就當為他所犯的罪把沒有殘疾的公牛犢獻給耶和華為贖罪祭。
si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
4 他要牽公牛到會幕門口,在耶和華面前按手在牛的頭上,把牛宰於耶和華面前。
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum Domino.
5 受膏的祭司要取些公牛的血帶到會幕,
Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii,
6 把指頭蘸於血中,在耶和華面前對着聖所的幔子彈血七次,
cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum Sanctuarii.
7 又要把些血抹在會幕內、耶和華面前香壇的四角上,再把公牛所有的血倒在會幕門口、燔祭壇的腳那裏。
Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. Omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8 要把贖罪祭公牛所有的脂油,乃是蓋臟的脂油和臟上所有的脂油,
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
9 並兩個腰子和腰子上的脂油,就是靠腰兩旁的脂油,與肝上的網子和腰子,一概取下,
duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renunculis,
10 與平安祭公牛上所取的一樣;祭司要把這些燒在燔祭的壇上。
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
11 公牛的皮和所有的肉,並頭、腿、臟、腑、糞,
Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12 就是全公牛,要搬到營外潔淨之地、倒灰之所,用火燒在柴上。
et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
13 「以色列全會眾若行了耶和華所吩咐不可行的甚麼事,誤犯了罪,是隱而未現、會眾看不出來的,
Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
14 會眾一知道所犯的罪就要獻一隻公牛犢為贖罪祭,牽到會幕前。
et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
15 會中的長老就要在耶和華面前按手在牛的頭上,將牛在耶和華面前宰了。
Et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 受膏的祭司要取些公牛的血帶到會幕,
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum testimonii,
17 把指頭蘸於血中,在耶和華面前對着幔子彈血七次,
tincto digito aspergens septies contra velum.
18 又要把些血抹在會幕內、耶和華面前壇的四角上,再把所有的血倒在會幕門口、燔祭壇的腳那裏。
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
19 把牛所有的脂油都取下,燒在壇上;
Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:
20 收拾這牛,與那贖罪祭的牛一樣。祭司要為他們贖罪,他們必蒙赦免。
sic faciens et de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
21 他要把牛搬到營外燒了,像燒頭一個牛一樣;這是會眾的贖罪祭。
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
22 「官長若行了耶和華-他上帝所吩咐不可行的甚麼事,誤犯了罪,
Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
23 所犯的罪自己知道了,就要牽一隻沒有殘疾的公山羊為供物,
et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
24 按手在羊的頭上,宰於耶和華面前、宰燔祭牲的地方;這是贖罪祭。
Ponetque manum suam super caput eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
25 祭司要用指頭蘸些贖罪祭牲的血,抹在燔祭壇的四角上,把血倒在燔祭壇的腳那裏。
tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim eius.
26 所有的脂油,祭司都要燒在壇上,正如平安祭的脂油一樣。至於他的罪,祭司要為他贖了,他必蒙赦免。
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
27 「民中若有人行了耶和華所吩咐不可行的甚麼事,誤犯了罪,
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28 所犯的罪自己知道了,就要為所犯的罪牽一隻沒有殘疾的母山羊為供物,
et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
29 按手在贖罪祭牲的頭上,在那宰燔祭牲的地方宰了。
Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
30 祭司要用指頭蘸些羊的血,抹在燔祭壇的四角上,所有的血都要倒在壇的腳那裏,
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
31 又要把羊所有的脂油都取下,正如取平安祭牲的脂油一樣。祭司要在壇上焚燒,在耶和華面前作為馨香的祭,為他贖罪,他必蒙赦免。
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
32 「人若牽一隻綿羊羔為贖罪祭的供物,必要牽一隻沒有殘疾的母羊,
Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam;
33 按手在贖罪祭牲的頭上,在那宰燔祭牲的地方宰了作贖罪祭。
ponet manum super caput eius, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
34 祭司要用指頭蘸些贖罪祭牲的血,抹在燔祭壇的四角上,所有的血都要倒在壇的腳那裏,
Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
35 又要把所有的脂油都取下,正如取平安祭羊羔的脂油一樣。祭司要按獻給耶和華火祭的條例,燒在壇上。至於所犯的罪,祭司要為他贖了,他必蒙赦免。」
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.

< 利未記 4 >