< 利未記 3 >

1 「人獻供物為平安祭,若是從牛群中獻,無論是公的是母的,必用沒有殘疾的獻在耶和華面前。
Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 他要按手在供物的頭上,宰於會幕門口。亞倫子孫作祭司的,要把血灑在壇的周圍。
Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotis, sanguinem per altaris circuitum.
3 從平安祭中,將火祭獻給耶和華,也要把蓋臟的脂油和臟上所有的脂油,
Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
4 並兩個腰子和腰子上的脂油,就是靠腰兩旁的脂油,與肝上的網子和腰子,一概取下。
duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis.
5 亞倫的子孫要把這些燒在壇的燔祭上,就是在火的柴上,是獻與耶和華為馨香的火祭。
adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino.
6 「人向耶和華獻供物為平安祭,若是從羊群中獻,無論是公的是母的,必用沒有殘疾的。
Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
7 若獻一隻羊羔為供物,必在耶和華面前獻上,
Si agnum obtulerit coram Domino,
8 並要按手在供物的頭上,宰於會幕前。亞倫的子孫要把血灑在壇的周圍。
ponet manum suam super caput victimae suae: quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris.
9 從平安祭中,將火祭獻給耶和華,其中的脂油和整肥尾巴都要在靠近脊骨處取下,並要把蓋臟的脂油和臟上所有的脂油,
Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam
10 兩個腰子和腰子上的脂油,就是靠腰兩旁的脂油,並肝上的網子和腰子,一概取下。
cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis.
11 祭司要在壇上焚燒,是獻給耶和華為食物的火祭。
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
12 「人的供物若是山羊,必在耶和華面前獻上。
si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino,
13 要按手在山羊頭上,宰於會幕前。亞倫的子孫要把血灑在壇的周圍,
ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.
14 又把蓋臟的脂油和臟上所有的脂油,兩個腰子和腰子上的脂油,就是靠腰兩旁的脂油,並肝上的網子和腰子,一概取下,獻給耶和華為火祭。
Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis:
16 祭司要在壇上焚燒,作為馨香火祭的食物。脂油都是耶和華的。
adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
17 在你們一切的住處,脂油和血都不可吃;這要成為你們世世代代永遠的定例。」
iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

< 利未記 3 >