< 利未記 23 >

1 耶和華對摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 「你曉諭以色列人說:耶和華的節期,你們要宣告為聖會的節期。
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
3 六日要做工,第七日是聖安息日,當有聖會;你們甚麼工都不可做。這是在你們一切的住處向耶和華守的安息日。
Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia Sabbati requies est, vocabitur sanctus. Omne opus non facietis in eo. Sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4 耶和華的節期,就是你們到了日期要宣告為聖會的,乃是這些。」
Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
5 「正月十四日,黃昏的時候,是耶和華的逾越節。
Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
6 這月十五日是向耶和華守的無酵節;你們要吃無酵餅七日。
et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7 第一日當有聖會,甚麼勞碌的工都不可做;
Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo:
8 要將火祭獻給耶和華七日。第七日是聖會,甚麼勞碌的工都不可做。」
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
9 耶和華對摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10 「你曉諭以色列人說:你們到了我賜給你們的地,收割莊稼的時候,要將初熟的莊稼一捆帶給祭司。
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ ad sacerdotem:
11 他要把這一捆在耶和華面前搖一搖,使你們得蒙悅納。祭司要在安息日的次日把這捆搖一搖。
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum.
12 搖這捆的日子,你們要把一歲、沒有殘疾的公綿羊羔獻給耶和華為燔祭。
Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
13 同獻的素祭,就是調油的細麵伊法十分之二,作為馨香的火祭,獻給耶和華。同獻的奠祭,要酒一欣四分之一。
Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
14 無論是餅,是烘的子粒,是新穗子,你們都不可吃,直等到把你們獻給上帝的供物帶來的那一天才可以吃。這在你們一切的住處作為世世代代永遠的定例。」
Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
15 「你們要從安息日的次日,獻禾捆為搖祭的那日算起,要滿了七個安息日。
Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
16 到第七個安息日的次日,共計五十天,又要將新素祭獻給耶和華。
usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
17 要從你們的住處取出細麵伊法十分之二,加酵,烤成兩個搖祭的餅,當作初熟之物獻給耶和華。
ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
18 又要將一歲、沒有殘疾的羊羔七隻、公牛犢一隻、公綿羊兩隻,和餅一同奉上。這些與同獻的素祭和奠祭要作為燔祭獻給耶和華,就是作馨香的火祭獻給耶和華。
Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
19 你們要獻一隻公山羊為贖罪祭,兩隻一歲的公綿羊羔為平安祭。
Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
20 祭司要把這些和初熟麥子做的餅一同作搖祭,在耶和華面前搖一搖;這是獻與耶和華為聖物歸給祭司的。
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius.
21 當這日,你們要宣告聖會;甚麼勞碌的工都不可做。這在你們一切的住處作為世世代代永遠的定例。
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
22 「在你們的地收割莊稼,不可割盡田角,也不可拾取所遺落的;要留給窮人和寄居的。我是耶和華-你們的上帝。」
Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23 耶和華對摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
24 「你曉諭以色列人說:七月初一,你們要守為聖安息日,要吹角作紀念,當有聖會。
Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
25 甚麼勞碌的工都不可做;要將火祭獻給耶和華。」
omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26 耶和華曉諭摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27 「七月初十是贖罪日;你們要守為聖會,並要刻苦己心,也要將火祭獻給耶和華。
Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28 當這日,甚麼工都不可做;因為是贖罪日,要在耶和華-你們的上帝面前贖罪。
Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29 當這日,凡不刻苦己心的,必從民中剪除。
Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
30 凡這日做甚麼工的,我必將他從民中除滅。
et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31 你們甚麼工都不可做。這在你們一切的住處作為世世代代永遠的定例。
Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32 你們要守這日為聖安息日,並要刻苦己心。從這月初九日晚上到次日晚上,要守為安息日。」
Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33 耶和華對摩西說:
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
34 「你曉諭以色列人說:這七月十五日是住棚節,要在耶和華面前守這節七日。
Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
35 第一日當有聖會,甚麼勞碌的工都不可做。
Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
36 七日內要將火祭獻給耶和華。第八日當守聖會,要將火祭獻給耶和華。這是嚴肅會,甚麼勞碌的工都不可做。
Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
37 「這是耶和華的節期,就是你們要宣告為聖會的節期;要將火祭、燔祭、素祭、祭物,並奠祭,各歸各日,獻給耶和華。
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei:
38 這是在耶和華的安息日以外,又在你們的供物和所許的願,並甘心獻給耶和華的以外。
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
39 「你們收藏了地的出產,就從七月十五日起,要守耶和華的節七日。第一日為聖安息;第八日也為聖安息。
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus. Die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies.
40 第一日要拿美好樹上的果子和棕樹上的枝子,與茂密樹的枝條並河旁的柳枝,在耶和華-你們的上帝面前歡樂七日。
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
41 每年七月間,要向耶和華守這節七日。這為你們世世代代永遠的定例。
Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
42 你們要住在棚裏七日;凡以色列家的人都要住在棚裏,
et habitabitis in umbraculis septem diebus. Omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis:
43 好叫你們世世代代知道,我領以色列人出埃及地的時候曾使他們住在棚裏。我是耶和華-你們的上帝。」
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
44 於是,摩西將耶和華的節期傳給以色列人。
Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.

< 利未記 23 >