< 利未記 22 >

1 耶和華對摩西說:
Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 「你吩咐亞倫和他子孫說:要遠離以色列人所分別為聖、歸給我的聖物,免得褻瀆我的聖名。我是耶和華。
Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
3 你要對他們說:你們世世代代的後裔,凡身上有污穢、親近以色列人所分別為聖、歸耶和華聖物的,那人必在我面前剪除。我是耶和華。
Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
4 亞倫的後裔,凡長大痲瘋的,或是有漏症的,不可吃聖物,直等他潔淨了。無論誰摸那因死屍不潔淨的物,或是遺精的人,
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
5 或是摸甚麼使他不潔淨的爬物,或是摸那使他不潔淨的人(不拘那人有甚麼不潔淨),
et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,
6 摸了這些人、物的,必不潔淨到晚上;若不用水洗身,就不可吃聖物。
immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
7 日落的時候,他就潔淨了,然後可以吃聖物,因為這是他的食物。
et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
8 自死的或是被野獸撕裂的,他不可吃,因此污穢自己。我是耶和華。
Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
9 所以他們要守我所吩咐的,免得輕忽了,因此擔罪而死。我是叫他們成聖的耶和華。
Custodiant præcepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
10 「凡外人不可吃聖物;寄居在祭司家的,或是雇工人,都不可吃聖物;
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
11 倘若祭司買人,是他的錢買的,那人就可以吃聖物;生在他家的人也可以吃。
Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
12 祭司的女兒若嫁外人,就不可吃舉祭的聖物。
Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
13 但祭司的女兒若是寡婦,或是被休的,沒有孩子,又歸回父家,與她青年一樣,就可以吃她父親的食物;只是外人不可吃。
Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14 若有人誤吃了聖物,要照聖物的原數加上五分之一交給祭司。
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium.
15 祭司不可褻瀆以色列人所獻給耶和華的聖物,
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quæ offerunt Domino:
16 免得他們在吃聖物上自取罪孽,因為我是叫他們成聖的耶和華。」
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
17 耶和華對摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
18 「你曉諭亞倫和他子孫,並以色列眾人說:以色列家中的人,或在以色列中寄居的,凡獻供物,無論是所許的願,是甘心獻的,就是獻給耶和華作燔祭的,
Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
19 要將沒有殘疾的公牛,或是綿羊,或是山羊獻上,如此方蒙悅納。
ut offeratur per vos masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
20 凡有殘疾的,你們不可獻上,因為這不蒙悅納。
si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
21 凡從牛群或是羊群中,將平安祭獻給耶和華,為要還特許的願,或是作甘心獻的,所獻的必純全無殘疾的才蒙悅納。
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
22 瞎眼的、折傷的、殘廢的、有瘤子的、長癬的、長疥的都不可獻給耶和華,也不可在壇上作為火祭獻給耶和華。
Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
23 無論是公牛是綿羊羔,若肢體有餘的,或是缺少的,只可作甘心祭獻上;用以還願,卻不蒙悅納。
Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
24 腎子損傷的,或是壓碎的,或是破裂的,或是騸了的,不可獻給耶和華,在你們的地上也不可這樣行。
Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 這類的物,你們從外人的手,一樣也不可接受作你們上帝的食物獻上;因為這些都有損壞,有殘疾,不蒙悅納。」
De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
26 耶和華曉諭摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27 「才生的公牛,或是綿羊或是山羊,七天當跟着母;從第八天以後,可以當供物蒙悅納,作為耶和華的火祭。
Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino.
28 無論是母牛是母羊,不可同日宰母和子。
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.
29 你們獻感謝祭給耶和華,要獻得可蒙悅納。
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
30 要當天吃,一點不可留到早晨。我是耶和華。
eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
31 「你們要謹守遵行我的誡命。我是耶和華。
Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
32 你們不可褻瀆我的聖名;我在以色列人中,卻要被尊為聖。我是叫你們成聖的耶和華,
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
33 把你們從埃及地領出來,作你們的上帝。我是耶和華。」
et eduxi de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

< 利未記 22 >