< 士師記 6 >
1 以色列人又行耶和華眼中看為惡的事,耶和華就把他們交在米甸人手裏七年。
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
2 米甸人壓制以色列人;以色列人因為米甸人,就在山中挖穴、挖洞、建造營寨。
et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
3 以色列人每逢撒種之後,米甸人、亞瑪力人,和東方人都上來攻打他們,
Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, ceterique Orientalium nationum:
4 對着他們安營,毀壞土產,直到迦薩,沒有給以色列人留下食物,牛、羊、驢也沒有留下;
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos.
5 因為那些人帶着牲畜帳棚來,像蝗蟲那樣多,人和駱駝無數,都進入國內,毀壞全地。
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
6 以色列人因米甸人的緣故,極其窮乏,就呼求耶和華。
Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.
Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
8 耶和華就差遣先知到以色列人那裏,對他們說:「耶和華-以色列的上帝如此說:『我曾領你們從埃及上來,出了為奴之家,
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,
9 救你們脫離埃及人的手,並脫離一切欺壓你們之人的手,把他們從你們面前趕出,將他們的地賜給你們』;
et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos: eiecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis Terram eorum.
10 又對你們說:『我是耶和華-你們的上帝。你們住在亞摩利人的地,不可敬畏他們的神。你們竟不聽從我的話。』」
Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
11 耶和華的使者到了俄弗拉,坐在亞比以謝族人約阿施的橡樹下。約阿施的兒子基甸正在酒醡那裏打麥子,為要防備米甸人。
Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Ioas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
12 耶和華的使者向基甸顯現,對他說:「大能的勇士啊,耶和華與你同在!」
apparuit ei Angelus Domini, et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
13 基甸說:「主啊,耶和華若與我們同在,我們何致遭遇這一切事呢?我們的列祖不是向我們說『耶和華領我們從埃及上來』嗎?他那樣奇妙的作為在哪裏呢?現在他卻丟棄我們,將我們交在米甸人手裏。」
Dixitque ei Gedeon: Obsecro mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia eius, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian.
14 耶和華觀看基甸,說:「你靠着你這能力去從米甸人手裏拯救以色列人,不是我差遣你去的嗎?」
Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te.
15 基甸說:「主啊,我有何能拯救以色列人呢?我家在瑪拿西支派中是至貧窮的。我在我父家是至微小的。」
Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
16 耶和華對他說:「我與你同在,你就必擊打米甸人,如擊打一人一樣。」
Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
17 基甸說:「我若在你眼前蒙恩,求你給我一個證據,使我知道與我說話的就是主。
Et ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me.
18 求你不要離開這裏,等我歸回將禮物帶來供在你面前。」主說:「我必等你回來。」
Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum.
19 基甸去預備了一隻山羊羔,用一伊法細麵做了無酵餅,將肉放在筐內,把湯盛在壺中,帶到橡樹下,獻在使者面前。
Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hœdum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et ius carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
20 上帝的使者吩咐基甸說:「將肉和無酵餅放在這磐石上,把湯倒出來。」他就這樣行了。
Cui dixit Angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et ius desuper funde. Cumque fecisset ita,
21 耶和華的使者伸出手內的杖,杖頭挨了肉和無酵餅,就有火從磐石中出來,燒盡了肉和無酵餅。耶和華的使者也就不見了。
extendit Angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes, azymosque panes consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
22 基甸見他是耶和華的使者,就說:「哀哉!主耶和華啊,我不好了,因為我覿面看見耶和華的使者。」
Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi Angelum Domini facie ad faciem.
23 耶和華對他說:「你放心,不要懼怕,你必不致死。」
Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
24 於是基甸在那裏為耶和華築了一座壇,起名叫「耶和華沙龍」。(這壇在亞比以謝族的俄弗拉直到如今。)
Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,
25 當那夜,耶和華吩咐基甸說:「你取你父親的牛來,就是那七歲的第二隻牛,並拆毀你父親為巴力所築的壇,砍下壇旁的木偶,
nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:
26 在這磐石上整整齊齊地為耶和華-你的上帝築一座壇,將第二隻牛獻為燔祭,用你所砍下的木偶作柴。」
et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ huius, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
27 基甸就從他僕人中挑了十個人,照着耶和華吩咐他的行了。他因怕父家和本城的人,不敢在白晝行這事,就在夜間行了。
Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
28 城裏的人清早起來,見巴力的壇拆毀,壇旁的木偶砍下,第二隻牛獻在新築的壇上,
Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
29 就彼此說:「這事是誰做的呢?」他們訪查之後,就說:「這是約阿施的兒子基甸做的。」
Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hæc omnia.
30 城裏的人對約阿施說:「將你兒子交出來,好治死他;因為他拆毀了巴力的壇,砍下壇旁的木偶。」
Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
31 約阿施回答站着攻擊他的眾人說:「你們是為巴力爭論嗎?你們要救他嗎?誰為他爭論,趁早將誰治死!巴力若果是神,有人拆毀他的壇,讓他為自己爭論吧!」
Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est eius, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram eius.
32 所以當日人稱基甸為耶路‧巴力,意思說:「他拆毀巴力的壇,讓巴力與他爭論。」
Ex illo die vocatus est Gedeon, Ierobaal, eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram eius.
33 那時,米甸人、亞瑪力人,和東方人都聚集過河,在耶斯列平原安營。
Igitur omnis Madian, et Amalec, et Orientales populi congregati sunt simul. et transeuntes Iordanem, castrametati sunt in valle Iezrael.
34 耶和華的靈降在基甸身上,他就吹角;亞比以謝族都聚集跟隨他。
Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
35 他打發人走遍瑪拿西地,瑪拿西人也聚集跟隨他;又打發人去見亞設人、西布倫人、拿弗他利人,他們也都出來與他們會合。
Misitque nuncios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuncios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
36 基甸對上帝說:「你若果照着所說的話,藉我手拯救以色列人,
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
37 我就把一團羊毛放在禾場上:若單是羊毛上有露水,別的地方都是乾的,我就知道你必照着所說的話,藉我手拯救以色列人。」
ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel.
38 次日早晨基甸起來,見果然是這樣;將羊毛擠一擠,從羊毛中擰出滿盆的露水來。
Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
39 基甸又對上帝說:「求你不要向我發怒,我再說這一次:讓我將羊毛再試一次。但願羊毛是乾的,別的地方都有露水。」
Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
40 這夜上帝也如此行:獨羊毛上是乾的,別的地方都有露水。
Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.