< 約書亞記 3 >
1 約書亞清早起來,和以色列眾人都離開什亭,來到約旦河,就住在那裏,等候過河。
Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Iordanem ipse, et omnes filii Israel, et morati sunt ibi per tres dies.
Quibus evolutis, transierunt praecones per castrorum medium,
3 吩咐百姓說:「你們看見耶和華-你們上帝的約櫃,又見祭司利未人抬着,就要離開所住的地方,跟着約櫃去。
et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes:
4 只是你們和約櫃相離要量二千肘,不可與約櫃相近,使你們知道所當走的路,因為這條路你們向來沒有走過。」
sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5 約書亞吩咐百姓說:「你們要自潔,因為明天耶和華必在你們中間行奇事。」
Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6 約書亞又吩咐祭司說:「你們抬起約櫃,在百姓前頭過去。」於是他們抬起約櫃,在百姓前頭走。
Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui iussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7 耶和華對約書亞說:「從今日起,我必使你在以色列眾人眼前尊大,使他們知道我怎樣與摩西同在,也必照樣與你同在。
Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8 你要吩咐抬約櫃的祭司說:『你們到了約旦河的水邊上,就要在約旦河水裏站住。』」
Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis, state in ea.
9 約書亞對以色列人說:「你們近前來,聽耶和華-你們上帝的話。」
Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10 約書亞說:「看哪,普天下主的約櫃必在你們前頭過去,到約旦河裏,因此你們就知道在你們中間有永生上帝;並且他必在你們面前趕出迦南人、赫人、希未人、比利洗人、革迦撒人、亞摩利人、耶布斯人。
Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Iebusaeum, et Amorrhaeum.
Ecce, arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
12 你們現在要從以色列支派中揀選十二個人,每支派一人,
Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
13 等到抬普天下主耶和華約櫃的祭司把腳站在約旦河水裏,約旦河的水,就是從上往下流的水,必然斷絕,立起成壘。」
Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14 百姓離開帳棚要過約旦河的時候,抬約櫃的祭司乃在百姓的前頭。
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
15 他們到了約旦河,腳一入水(原來約旦河水在收割的日子漲過兩岸),
Ingressisque eis Iordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat)
16 那從上往下流的水便在極遠之地、撒拉但旁的亞當城那裏停住,立起成壘;那往亞拉巴的海,就是鹽海,下流的水全然斷絕。於是百姓在耶利哥的對面過去了。
steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in Mare solitudinis (quod nunc vocatur mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 抬耶和華約櫃的祭司在約旦河中的乾地上站定,以色列眾人都從乾地上過去,直到國民盡都過了約旦河。
Populus autem incedebat contra Iordanem: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.