< 約書亞記 18 >
1 以色列的全會眾都聚集在示羅,把會幕設立在那裏,那地已經被他們制伏了。
Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta.
Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
3 約書亞對以色列人說:「耶和華-你們列祖的上帝所賜給你們的地,你們耽延不去得,要到幾時呢?
Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
4 你們每支派當選舉三個人,我要打發他們去,他們就要起身走遍那地,按着各支派應得的地業寫明,就回到我這裏來。
Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
5 他們要將地分做七分;猶大仍在南方,住在他的境內。約瑟家仍在北方,住在他的境內。
Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone.
6 你們要將地分做七分,寫明了拿到我這裏來。我要在耶和華-我們上帝面前,為你們拈鬮。
mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
7 利未人在你們中間沒有分,因為供耶和華祭司的職任就是他們的產業。迦得支派、呂便支派,和瑪拿西半支派已經在約旦河東得了地業,就是耶和華僕人摩西所給他們的。」
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
8 劃地勢的人起身去的時候,約書亞囑咐他們說:「你們去走遍那地,劃明地勢,就回到我這裏來。我要在示羅這裏,耶和華面前,為你們拈鬮。」
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
9 他們就去了,走遍那地,按着城邑分做七分,寫在冊子上,回到示羅營中見約書亞。
Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
10 約書亞就在示羅,耶和華面前,為他們拈鬮。約書亞在那裏,按着以色列人的支派,將地分給他們。
Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes.
11 便雅憫支派,按着宗族拈鬮所得之地,是在猶大、約瑟子孫中間。
Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
12 他們的北界是從約旦河起,往上貼近耶利哥的北邊;又往西通過山地,直到伯‧亞文的曠野;
Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagæ, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven,
13 從那裏往南接連到路斯,貼近路斯(路斯就是伯特利),又下到亞他綠‧亞達,靠近下伯‧和崙南邊的山;
atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris:
14 從那裏往西,又轉向南,從伯‧和崙南對面的山,直達到猶大人的城基列‧巴力(基列‧巴力就是基列‧耶琳);這是西界。
Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. hæc est plaga contra mare, ad Occidentem.
15 南界是從基列‧耶琳的儘邊起,往西達到尼弗多亞的水源;
A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
16 又下到欣嫩子谷對面山的儘邊,就是利乏音谷北邊的山;又下到欣嫩谷,貼近耶布斯的南邊;又下到隱‧羅結;
Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebusæi ad Austrum: et pervenit ad Fontem rogel,
17 又往北通到隱‧示麥,達到亞都冥坡對面的基利綠;又下到呂便之子波罕的磐石;
transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est fontem solis:
et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
19 又接連到伯‧曷拉的北邊,直通到鹽海的北汊,就是約旦河的南頭;這是南界。
et prætergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:
20 東界是約旦河。這是便雅憫人按着宗族,照他們四圍的交界所得的地業。
qui est terminus illius ab Oriente. hæc est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
21 便雅憫支派按着宗族所得的城邑就是:耶利哥、伯‧曷拉、伊麥‧基悉、
Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth hagla et Vallis Casis,
Beth Araba et Samaraim et Bethel
et Avim et Aphara et Ophera,
24 基法‧阿摩尼、俄弗尼、迦巴,共十二座城,還有屬城的村莊;
villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.
Gabaon et Rama et Beroth,
et Mesphe et Caphara, et Amosa
et Recem, Iarephel et Tharela,
28 洗拉、以利弗、耶布斯(耶布斯就是耶路撒冷)、基比亞、基列,共十四座城,還有屬城的村莊。這是便雅憫人按着宗族所得的地業。
et Sela, Eleph, et Iebus, quæ est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.