< 約伯記 33 >
[Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
3 我的言語要發明心中所存的正直; 我所知道的,我嘴唇要誠實地說出。
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
9 我是清潔無過的,我是無辜的; 在我裏面也沒有罪孽。
Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.
12 我要回答你說:你這話無理, 因上帝比世人更大。
Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
15 人躺在床上沉睡的時候, 上帝就用夢和夜間的異象,
Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
16 開通他們的耳朵, 將當受的教訓印在他們心上,
tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
21 他的肉消瘦,不得再見; 先前不見的骨頭都凸出來。
Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
23 一千天使中, 若有一個作傳話的與上帝同在, 指示人所當行的事,
Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
24 上帝就給他開恩, 說:救贖他免得下坑; 我已經得了贖價。
miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
26 他禱告上帝, 上帝就喜悅他, 使他歡呼朝見上帝的面; 上帝又看他為義。
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
27 他在人前歌唱說: 我犯了罪,顛倒是非, 這竟與我無益。
Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
28 上帝救贖我的靈魂免入深坑; 我的生命也必見光。
Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
30 為要從深坑救回人的靈魂, 使他被光照耀,與活人一樣。
ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
31 約伯啊,你當側耳聽我的話, 不要作聲,等我講說。
Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor.
32 你若有話說,就可以回答我; 你只管說,因我願以你為是。
Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
33 若不然,你就聽我說; 你不要作聲,我便將智慧教訓你。
Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.]