< 約伯記 30 >
1 但如今,比我年少的人戲笑我; 其人之父我曾藐視, 不肯安在看守我羊群的狗中。
Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
2 他們壯年的氣力既已衰敗, 其手之力與我何益呢?
Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.
3 他們因窮乏飢餓,身體枯瘦, 在荒廢淒涼的幽暗中齦乾燥之地,
Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria.
Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream.
Qui inter huiuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
8 這都是愚頑下賤人的兒女; 他們被鞭打,趕出境外。
Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10 他們厭惡我,躲在旁邊站着, 不住地吐唾沫在我臉上。
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12 這等下流人在我右邊起來, 推開我的腳,築成戰路來攻擊我。
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
14 他們來如同闖進大破口, 在毀壞之間滾在我身上。
Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
15 驚恐臨到我, 驅逐我的尊榮如風; 我的福祿如雲過去。
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea.
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
17 夜間,我裏面的骨頭刺我, 疼痛不止,好像齦我。
Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt.
18 因上帝的大力,我的外衣污穢不堪, 又如裏衣的領子將我纏住。
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
19 上帝把我扔在淤泥中, 我就像塵土和爐灰一般。
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
20 主啊,我呼求你,你不應允我; 我站起來,你就定睛看我。
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
22 把我提在風中,使我駕風而行, 又使我消滅在烈風中。
Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
23 我知道要使我臨到死地, 到那為眾生所定的陰宅。
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
25 人遭難,我豈不為他哭泣呢? 人窮乏,我豈不為他憂愁呢?
Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
26 我仰望得好處,災禍就到了; 我等待光明,黑暗便來了。
Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, prævenerunt me dies afflictionis.
Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
Frater fui draconum, et socius struthionum.
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
31 所以,我的琴音變為悲音; 我的簫聲變為哭聲。
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.