< 約伯記 3 >
Post haec aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo,
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
4 願那日變為黑暗; 願上帝不從上面尋找它; 願亮光不照於其上。
Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
5 願黑暗和死蔭索取那日; 願密雲停在其上; 願日蝕恐嚇它。
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
6 願那夜被幽暗奪取, 不在年中的日子同樂, 也不入月中的數目。
Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus:
Sit nox illa solitaria, nec laude digna:
Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan:
9 願那夜黎明的星宿變為黑暗, 盼亮卻不亮, 也不見早晨的光線;
Obtenebrentur stellae caligine eius: expectet lucem et non videat, nec ortum surgentis aurorae:
10 因沒有把懷我胎的門關閉, 也沒有將患難對我的眼隱藏。
Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?
Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem:
Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines:
15 或與有金子、將銀子裝滿了房屋的王子 一同安息;
Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento:
16 或像隱而未現、不到期而落的胎, 歸於無有,如同未見光的嬰孩。
Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
20 受患難的人為何有光賜給他呢? 心中愁苦的人為何有生命賜給他呢?
Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
21 他們切望死,卻不得死; 求死,勝於求隱藏的珍寶。
qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum:
Gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum.
23 人的道路既然遮隱, 上帝又把他四面圍困, 為何有光賜給他呢?
Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris?
24 我未曾吃飯就發出歎息; 我唉哼的聲音湧出如水。
Antequam comedam suspiro: et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus:
25 因我所恐懼的臨到我身, 我所懼怕的迎我而來。
Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit.
26 我不得安逸,不得平靜, 也不得安息,卻有患難來到。
Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.