< 約伯記 22 >
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
3 你為人公義,豈叫全能者喜悅呢? 你行為完全,豈能使他得利呢?
Qui prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua?
Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,
Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
6 因你無故強取弟兄的物為當頭, 剝去貧寒人的衣服。
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
7 困乏的人,你沒有給他水喝; 飢餓的人,你沒有給他食物。
Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
13 你說:上帝知道甚麼? 他豈能看透幽暗施行審判呢?
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat.
Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
16 他們未到死期,忽然除滅; 根基毀壞,好像被江河沖去。
Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:
17 他們向上帝說:離開我們吧! 又說:全能者能把我們怎麼樣呢?
Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum:
18 哪知上帝以美物充滿他們的房屋; 但惡人所謀定的離我好遠。
Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul sit a me.
19 義人看見他們的結局就歡喜; 無辜的人嗤笑他們,
Videbunt iusti, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.
20 說:那起來攻擊我們的果然被剪除, 其餘的都被火燒滅。
Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis?
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per hæc habebis fructus optimos.
22 你當領受他口中的教訓, 將他的言語存在心裏。
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.
23 你若歸向全能者,從你帳棚中遠除不義, 就必得建立。
Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24 要將你的珍寶丟在塵土裏, 將俄斐的黃金丟在溪河石頭之間;
Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
28 你定意要做何事,必然給你成就; 亮光也必照耀你的路。
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
29 人使你降卑,你仍可說:必得高升; 謙卑的人,上帝必然拯救。
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
30 人非無辜,上帝且要搭救他; 他因你手中清潔,必蒙拯救。
Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.