< 約伯記 16 >
Respondens autem Iob, dixit:
2 這樣的話我聽了許多; 你們安慰人,反叫人愁煩。
Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
4 我也能說你們那樣的話; 你們若處在我的境遇, 我也會聯絡言語攻擊你們, 又能向你們搖頭。
Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6 我雖說話,憂愁仍不得消解; 我雖停住不說,憂愁就離開我嗎?
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8 又抓住我,作見證攻擊我; 我身體的枯瘦也當面見證我的不是。
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
9 主發怒撕裂我,逼迫我, 向我切齒; 我的敵人怒目看我。
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10 他們向我開口, 打我的臉羞辱我, 聚會攻擊我。
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, saciati sunt pœnis meis.
11 上帝把我交給不敬虔的人, 把我扔到惡人的手中。
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
12 我素來安逸,他折斷我, 掐住我的頸項,把我摔碎, 又立我為他的箭靶子。
Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
13 他的弓箭手四面圍繞我; 他破裂我的肺腑,並不留情, 把我的膽傾倒在地上,
Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus.
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.