< 約伯記 15 >
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 智慧人豈可用虛空的知識回答, 用東風充滿肚腹呢?
Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
6 你自己的口定你有罪,並非是我; 你自己的嘴見證你的不是。
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
7 你豈是頭一個被生的人嗎? 你受造在諸山之先嗎?
Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
8 你曾聽見上帝的密旨嗎? 你還將智慧獨自得盡嗎?
Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
9 你知道甚麼是我們不知道的呢? 你明白甚麼是我們不明白的呢?
Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
10 我們這裏有白髮的和年紀老邁的, 比你父親還老。
Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
14 人是甚麼,竟算為潔淨呢? 婦人所生的是甚麼,竟算為義呢?
Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
15 上帝不信靠他的眾聖者; 在他眼前,天也不潔淨,
Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu eius.
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo tibi.
18 就是智慧人從列祖所受, 傳說而不隱瞞的。 (
Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
19 這地惟獨賜給他們, 並沒有外人從他們中間經過。)
Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
20 惡人一生之日劬勞痛苦; 強暴人一生的年數也是如此。
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
21 驚嚇的聲音常在他耳中; 在平安時,搶奪的必臨到他那裏。
Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
23 他漂流在外求食,說:哪裏有食物呢? 他知道黑暗的日子在他手邊預備好了。
Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24 急難困苦叫他害怕, 而且勝了他,好像君王預備上陣一樣。
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui præparatur ad prælium.
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
28 他曾住在荒涼城邑, 無人居住、將成亂堆的房屋。
Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
29 他不得富足,財物不得常存, 產業在地上也不加增。
Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
30 他不得出離黑暗。 火焰要將他的枝子燒乾; 因上帝口中的氣,他要滅亡。
Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
31 他不用倚靠虛假欺哄自己, 因虛假必成為他的報應。
Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
32 他的日期未到之先,這事必成就; 他的枝子不得青綠。
Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
33 他必像葡萄樹的葡萄,未熟而落; 又像橄欖樹的花,一開而謝。
Lædetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
34 原來不敬虔之輩必無生育; 受賄賂之人的帳棚必被火燒。
Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35 他們所懷的是毒害,所生的是罪孽; 心裏所預備的是詭詐。
Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius præparat dolos.